Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 738
quiritur partialis potentia, sicut acquiritur partialis scientia: alioquin si argumentum aliquid probaret, etiam probaretur sufficere unum habitum ad omnes actus scientiarum, sicut sufficit una potentia ad omnes illos. Ad secundum vero exemplum, de virtutibus moralibus, quidam simpliciter concedunt etiam virtutes morales non esse unam simplicem qualitatem, sed plures, prout fuerint difficultates vincendae. Ita P. Merin., ubi supra. Alii, ut P. Suarez citatus, admittunt virtutes morales esse qualitates simplices, quia tendunt sub eadem ratione formali et motivo ad sua objecta, scientias vero tendere • ubi diversis motivis, seu mediis ad diversas veritates et conclusiones demonstrandas, ideoque non esse simplices qualitates.
Sed contra primam responsionem roboratur ratio facta. Nam quod attinet ad potentias, -non ponimus exemplum quantum ad universalitatem et extensionem, ita quod tantam extensionem habeat habitus sicut potentia; sed exemplum stat in hoc quod si potentia, cum sit causa universalior quam quilibet habitus, et ad plura se extendens, tamen sufficit quod sit simplex qualitas, similiter sufficiet in habitu quod existente una simplici qualitate, extendat se ad omnes actus, qui cadunt sub specificativo talis habitus. Quod autem dicitur potentiam non acquiri nostris actibus, habitum vero acquiri, non est sufficiens differentia, nam hoc solum pertinet ad modum, quo producitur effective potentia, vel habitus, non autem ad formalem, vel intrinsecam rationem unde sumitur talis unitas specifica, et distinctio; nam restat videndum an illi plures actus, quibus habitus aequiritur, sint plures etiam ad producendam entitatem habitus, an solum entitas uno actu perfecte conyincente possit acquiri, reliqui vero
non generent entitatem novam, sed praecedentem modificent, aut perficiant, sicut etiam ipsa potentia, v. g. visiva, potest uno actu generari entitative, sed debilis et imperfecta, postea pluribus actionibus acutior reddi et perfici, non productis pluribus qualitatibus potentiae. Ergo quod habitus in tota sua perfectione et extensione uno vel pluribus actibus generetur, per accidens est, nam etiam unico actu potest habitus perfectus a Deo produci,
Similiter in habitibus per se infusis non assignatur sufficiens discrimen, quia, licet habitus infusus habeat quemdam modum potenti , quia dat totam virtutem ad supernaturalitatem operis, tamen revera est habitus, et intra latitudinem su operationis habet distinctas difficultates in distinctis materiis vel actibus, sicut religio infusa in actu adorationis, vel orationis, vel voti, fides in credendo unum articulum, potius quam alium, charitas in diligendo unum objectum, v. g. inimicum, potius quam aliud. Et licet istae difficultates vincantur diversis motivis, saltem diverse applicatis, tamen virtus unicae qualitatis sufficit ad omnes illas, propter unitatem rationis formalis in motivo morali; ergo similiter sufficiet in scientiis propter unicam rationem formalem in esse scibilis,
Unde tandem patet ad responsionem circa virtutes morales. Nam qui admittunt esse unicam qualitatem in esse rei, nullam prorsus differentiam possunt ponere inter ipsam et scientiam; nam virtus moralis etiam pluribus actibus acquiritur, et diversas difficultates habet circa diversas materias particulares; sicu diversa difficultas est in religi ne circa juramentum, vel circa adorationem, et alia difficultas est m a' teria justitiae ad non laedendam a mam, vel pecuniam non accipi 1'