Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 739

dam; et consequenter distinctis motivis particularibus indigent ist virtutes ad vincendas istas difficultates. Si ergo unica simplici qualitate vincuntur, cur non etiam in scientia. Si vero virtutes morales ponantur non esse simplices qualitates, non redditur sufficiens differentia inter virtutes morales infusas et acquisitas, cur infusce sint simplices qualitates, non vero acquisit , cum tamen patiantur similes difficultates in diversis materiis; et quod una habeatur per infusionem, alia non, non est sufficiens discrimen, si ex ipsa ratione intrinseca divers difficultatis petitur diversa qualitas, sic enim etiam deberet infundi diversa qualitas partialis, ut vinceretur diversa difficultas. Unde enim nobis constat quod non infundantur plures qualitates partiales componentes unam virtutem infusam, si diversa difficultas vincenda in diversis materiis per diversa motiva partialia, vel diversimode applicata id petit. Quod si infusis non petit, cur acquisitis?

Fundamentum autem a priori sumitur ex eo quod significat D. Thomas, in loco supra citato, in mi: « Quod unus habitus non se extendit ad plura, nisi in ordine ad unum, ex quo habet unitatem. » Ergo in una scientia totali, v. g. in Physica, vel Metaphysica, ubi divers conclusiones et veritates ostenduntur per diversa media et principia, vel ita constituunt diversas qualitates, quod una non coordinatur et connectitur cum alia in aliqua ratione formali in genere scibilis, vel connectitur cum illa et coordinantur inter se. Si primum: ergo quaelibet qualitas, seu habitus erit seorsum distincta scientia ab alia, et consequenter tot erunt Metaphysic , vel Physicae, quot conclusiones in illis sciuntur, et ulterius tunc scientia frit simplex qualitas, quia quilibet

habitus versatur circa suam conclusionem sine dependentia, vel coordinatione cum alia, et sic qu libet scientia erit una qualitas simplex. Si vero dicatur primum, scilicet quod datur una ratio formalis in genere scibilis, in qua conveniunt omnes ili demonstrationes: ergo talis ratio scibilis, seu cognoscibilis, dicit unam rationem specificativam in genere sciendi et cognoscendi, quia in tantum est una ratio scibilis in quantum potest uno modo sciri et cognosci, et consequenter potest terminare et specificare unum modum cognoscendi et operandi circa illum. Ubi autem est unus modus operandi, est etiam unicus modus essendi, et unica ratio form , quia modus operandi fundatur in modo essendi; ergo impossibile est quod ex parte objecti reluceat unica ratio et modus in genere scibili, nisi ex parte cognitionis et scienti correspondeat unicus modus cognoscendi et operandi circa tale objectum scibile; ergo non repugnat quod a tali unitate in esse scibili specificetur aliqua realis forma inclinans ad omnes cognitiones, qu sub tali modo procedunt, siquidem objectum scibile non in esse rei, sed in esse scibilis est specificativum illius form realis, per quam scimus et cognoscimus; ergo ubi est unicus modus in ratione formali et genere scibili, oportet quod sit unico modo specificativum ejus form , qu ad tale objectum tendit sub illo modo; hffic autem est habitus scienti ; ergo habitus scienti erit unius speciei in sua intrinseca entitate, hoc ipso quod objectum in esse objecti scibilis est unicum specificativum.

Et confirm: Quia ratio objecti secundum rationem formalem in esse objecti et in genere scibili aliquid reale specificat, siquidem ut ostendimus in pr cedenti articulo, po