Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 740

tenti et habitus non specifleantur ab objectis ut considerantur in esse rei, sed in esse objecti; sed id quod specificatur ab objecto est aliquis habitus, seu qualitas, quae suam intrinsecam specificationem habet dependentem a tali objecto in esse objecti; ergo est implicatorium dicere quod scientia est una in genere scibili, et non in genere qualitatis et habitus, siquidem qualitas et realitas ipsa est, quae specificatur in sua intrinseca entitate ab objecto in esse objecti.

Dices: Hac ratione probaretur sufficere unum actum cognitionis numero ad omnia objecta unius scientiae, quia sufficit una qualitas simplex specificata ab objecto; quod currit tam in habitu, quam in actu. Sed haec objectio puerilis est. Quia ex unitate objecti in esse objecti solum sequitur unitas specifica, tam in habitu quam in actu. Quod vero sit una numero illa qualitas, dependet ex aliis principiis, nempe unitas numerica habitus ex unitate subjecti, unitas vero actus, seu operationis non solum ex unitate subjecti, sed etiam ex unitate et determinatione principii operantis, et materiae circa quam operatur. Neque enim potest unicus actus uti omnibus speciebus et mediis, quibus utitur aliqua scientia ad exhauriendum totum suum objectum. Habitus autem, cum importet rationem inclinationis et virtutis, potest unicus numero existens procedere in diversos actus, quorum quilibet sit ejusdem speciei formalis; licet ex parte materiae quam attingit, diversitatem aliquam habeat.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur. In quacumque scientia totali sunt plures demonstrationes specie distinctae, siquidem

demonstrant passiones specie diversas per diffinitiones et principia etiam specie diversa; ergo cum demonstratio quaelibet nata sit generare scientiam, si sunt demonstrationes specie distinctae, generabant habitus specie distinctos. Si dicator illos habitus per tales demonstrationes genitos esse distinctos specie quasi materialiter et in esse rei, non formaliter et in ratione scientifica, contra est quia hoc ipsum intendit opposita sententia. Nam si demonstrationes illae sunt distinctae speciei materialiter et in esse rei, non formaliter, ergo generant habitus scientificos, qui materialiter et in esse rei, seu qualitatis sint distincti, quod est intentum, licet non in ratione scibilis.

Et confirmatur: Quia in cognoscenda secunda, vel tertia demonstratione, potest dari nova difficultas, et requirere distinctum motivum; ergo et novus habitus, saltem partialis requiritur, quia habitus dantur ad vincendas difficultates, et sic ubi est distincta difficultas, est distinctus habitus, alioquin non distinguerentur habitus acquisiti scientiae in ratione qualitatis simplici, ab his qui sunt pure indivisibiles in operando, sicut potentiae, fides habitus infusi, ergo non potest esse ita indivisibilis qualitas habitus scientificus, sicut potentiae et habitus infusi.

Respondetur: Demonstrationem quam versantur circadiversas conclusiones et veritates dicidiversiffi speciei materialiter et non formaliter, non quia diversam qualitatem, seu habitum distinctum in esse rei postulen, sed quia versantur circa materias in esse rei diversas, sub eadem tam formali ratione attingibiles; sic lux informat et illuminat co specie diversos in esse rei, non men diversos in ratione illunu bilis et visibilis, et in uno .boimw