Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 741
oculas et manus differunt specie, non ex parte formae qua informantur, sed secundum materialem dispositionem organi. Non repugnat autem quod ab eadem forma, seu qualitate, quae specificatur ab objecto in ratione objecti et scibilis, procedant demonstrationes circa diversas materias, quae induant eamdem rationem formalem cognoscibilitatis, licet quia materiae ipsae in se diversae sunt in esse rei, dicantur illae demonstrationes materialiter differre specie, quod est differre specie secundum quid, sicut differunt oculus et manus et aliae partes heterogeneae in eodem animali, et sicut potentia visiva respicit colores specie entitativa diversos. Itaque habitus scientificus est qualitas ordinativa diversarum specierum, ex quibus integratur objectum totale talis scientiae, et ideo debet esse unica forma, ut ejus ordinationi subjiciantur omnes illae species; et ita actus, seu demonstrationes a tali habitu ordinate procedentes, licet res specie diversas in entitate attingant, sunt tamen ejusdem speciei ex parte ejusdem formalis rationis et ordinis scientifici, quo procedunt; habitus autem scientiae non multiplicatur, neque correspondet diversitati specierum ordinatarum, sed diversitati rationis formalis ordinantis.
Ad confirmationem respondetur, relictis aliis solutionibus, quod in habitibus scientificis et virtutibus datur duplex difficultas, alia accidentalis, alia essentialis. Essentialis est ex defectu rationis formalis, seu inclinationis ad objectum formale virtutis, vel scientiae. Accidentalis est ex defectu applicationis ad materiam, sive ex defectu exercitii, aut ex aliqua circumstantia accidentali tenente se ex parte operantis, quae reddit difficiliorem operationem circa talem materiam; et talis difficultas etiam in habitibus infusis repe-
riri potest, quos tamen oppositi auctores fatentur esse simplices qualitates, sicut charitas potest habere difficultatem ex parte operantis in diligendo inimicum et non in diligendo amicum, et fides in assentiendo uni articulo potius quam in assentiendo alteri, et tamen ad vincendas istas difficultates non requiritur nova qualitas seu habitus; similiter ergo scientia et habitus acquisiti, licet dentur ad vincendas difficultates, non tamen quaelibet difficultas in individuo petit distinctum habitum, sed ex una ratione formali specificante habitum possunt diversae difficultates accidentales vinci.
Quod vero scientia diverso medio, seu principio utatur ad unam conclusionem et ad aliam, non vero istab virtutes, nihil obstat: tum quia, licet virtutes infusae non exigant distinctum medium, exigunt tamen distinctam applicationem ad materiam, ubi est nova difficultas, neo tamen adhuc distincta qualitas exigitur propter unitatem formalis motivi; tum etiam quia diversa media, quae requiruntur ad distinctas conclusiones, influunt in illas ut coordinata inter se, et affecta ab eadem ratione formali scibili; ergo ratione talis coordinationis et unitatis motivi constituent unum habitum, seu formam, quae sub illa formali ratione una sit, et inclinet ad omnes conclusiones, et ad omnia media sic coordinata.
Secundo arguitur. Quando fit secunda demonstratio in aliqua scientia, habitus praeexistens augetur realiter per talem extensionem erga aliud objectum; ergo per aliquid reale de novo superadditum; haec autem realitas non potest esse aliud quam realitas aliqua, quae cum praeexistenti habitu non potest constituere aliquod tertium, quod sit indivisibilis entitas, vel qualitas per se