Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 742
una ex duabus conflata; ergo sunt plures qualitates. Primum antecedens manifestum est, quia per secundam demonstrationem habitus praeexistens formaliter et actu se extendit ad id, ad quod antea non extendebatur; ergo augetur extensive. Unde D. Thomas, i-ii, q. lii, art, n; et ii-ii, q. xxrv, art. v, admittit in scientiis fieri augmentum extensionis per additionem, non vero augmentum intensionis. Prima vero consequentia, scilicet quod augmentum fiat per additionem alicujus entitatis realis, probatur quia D. Thomas, in citatis locis, ponit differentiam inter augmentum intensionis et extensionis, quod augmentum extensionis fit per novam realitatis additionem, at vero augmentum intensionis non fit per aliquam novam realitatem superadditam; siquidem de hoc augmento negat D. Thomas quod fiat per additionem, augmentum autem 'extensionis dicitur per additionem fieri a D. Thoma, citatis locis; ergo aliquid conceditur augmento extensionis, quod negatur augmento intensionis; sed solum negatur de augmento intensionis in schola. D. Thomae quod non fiat per additionem novae entitatis; ergo conceditur augmento extensionis quod fiat per illam.
Confirmatur. Quia hoc augmentum producitur de novo per causam realem, et habet in ipso intellectu novum effectum realem, scilicet reddere inclinatum, et facilitantem intellectum proxime et formaliter ad aliquod objectum, seu conclusionem, ad quod antea non reddebat, et consequenter realiter immutat ipsam scientiam praeexistentem perficiendo illam; ergo est augmentum novae realitatis. Nec potest dici quod acquiritur novus respectus, non nova qualitas. Tum quia ad respectum non datur per se actio. Tum quia novus ille respectus
debet habere novum fundamentum, quod debet esse nova realitas.
Respondetur : Augmentum habitus, quantum ad extensionem, non fieri per additionem realitatis, sed per eamdem formam de novo applicatam ad distinctam materiam, sicut eadem lux potest illustrare diversos colores extensive sine additione novae lucis, sed per applicationem ad novum colorem illustrabilem, et eadem anima extenditur ad informandam novam partem materi sine additione novae entitatis informantis, sed distinctae entitatis informabilis. Itaque ista additio, et augmentum fit per additionem extrinsecam non intrinsecam. Quod si ex hac applicatione materi resultat novus modus in ipsa forma de novo applicata, et se extendente ad illam, non repugno, dummodo iste modus non ponatur tanquam nova ratio informans, sed tanquam applicatio praeexistentis, ut in libris de Generatione, agentes de intensione formarum, latius dicemus.
Et ad probationem ex D. Thoma respondetur : Quod augmentum extensivum dicitur fieri per additionem, quia per illud potest habitus diversos actus elicere, vel diversa objecta attingere, ad quae ante non se extendebat, ad differentiam augmenti intensionis, quod non dicitur fieri per additionem ad diversos actus vel objecta, sed per radicationem majorem in eodem subjecto, quod utique nullam additionem dicit, quia nec novum subjectum addit, nec novum objectum vel actum sed majorem actuationem in eodem subjecto. Atque ita augment tensivum fit per additionem, non intrinsecam formae ad formam, sea extrinsecam, id est, per novam plicationem ad materiam, qu subjicitur, et si quando D. Thoma significat quod additio extensiva convenit formae secundum seips .