Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 79
hominum, Politica. Si quid vero agit Logicus de signo, aut est mutuatum ab aliis scientiis, vel agit de illo ut est fundamentum secundae intentionis, termini, orationis etc. Itaque resolutio logicalis proprie sistit in termino, ut constructivo propositionis et syllogismi; ulterior vero resolutio termini, scilicet in vocem, et significationem, et similia, non est perscrutationis logicae. Sicut statuarius sistit in ligno ex quo facit statuam, licet lignum et aes resolvantur in materiam et formam, non ab arte, sed a natura.
Ad probat, secundae partis, disting. antec.: Propositio est notior termino notitia confusa, conc. antec.; notitia distincta et scientifica, neg. anteced.; ergo incipiendum est a propositione, et non a termino, nego conseq. Quia non incipimus ordine scientifico, et notitia distincta, quae supponit cognitionem confusam totius. Ex quo patet ad secund. probat. Ut enim definiamus partem per habitudinem ad totum, tanquam ad terminum extrinsecum, seu terminum per habitudinem ad propositionem, sufficit cognoscere ipsum totum, seu propositionem confuse, non vero scientifice et distincte. Et cum urgetur: Quod definiens debet esse notius definito: Disting. eodem modo: notius notitia simplici et confusa, concedo; distincta et scientifica, nego. Quando enim color definitur per ordinem ad visum, non oportet prius definite et scientifice cognoscere visum, sed sufficit quod confuse cognoscatur. Quae doctrina praecipue est vera in rebus quae definiuntur per ordinem ad aliquid extrinsecum, quae appellantur in vii Met., definitiones per additamentum; ordo enim ad illud est intrinsecus rei, quae definitur, non illud extrinsecum ad quod est talis ordo; et sic non requiritur perfecta et distincta cognitio talis extrinseci. Uno itaque verbo, dico
quod, quando aliquid definitur, sufficit quod sua definientia sint notiora quoad an est, non quoad quid est.
Ad Gonfirm. ex Arist., respond., retorquendo eam contra arguentem. Si enim Philosophus acturus de syllogismo, prius attigit materiam ejus proximam et remotam, quae sunt propositiones et termini, in quem tanquam in ultimum resolvitur syllogismus; ergo quando via compositionis procedimus, et ordino scientifico et distincto, a te'. mino debemus incipere, licet supponatur notitia syllogismi et propositionis quoad an est, sive confusa.
Ultimo arguitur: Omnis scientia incipit ab universalibus; ergo Logica non a termino, sed ab illo in quo convenit terminus et propositio in genere logico, scilicet ab intentione secunda in communi deberet incipere. Et hoc etiam convenit modo, quo incipit Philosophus in Physicis; incipit enim ab ente mobili in communi, deinde singulas partes explicat in libris de Coelo, de Generatione, et Anima, etc. Ergo similiter Logica deberet incipere ab ente logico, id est a secunda intentione, deinde ad partes ejus descendere.
Confirmatur: Quia ipse modus sciendi secundum se est facilior ad cognoscendum, quam terminus, quia ipse modus sciendi facilitat et parat viam ad sciendum, cum sit instrumentum sciendi; ergo prius debebat agi de modo sciendi tanquam de faciliori, seu facilitante scientiam, deinde de objectis scibilibus in particulari, scilicet termino, oratione etc.
Respond., disting. antec.: Omnis scientia incipit ab universalibus sive in praedicando, sive in componendo, aut causando, conc. antec.; ab universalibus in praedicando solum, neg. antec. Terminus autem est universalissimum quid in componendo;