Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 80
componit enim omnia instrumenta logicalia, orationem, propositionem, syllogismum, ipsum etiam modum sciendi etc. Non semper autem est necesse incipere ab universali in praedicando; ut quando specialem difficultatem non habet prout concipitur in communi, sed ut explicatur per suas partes. Sicut modus sciendi in communi non habet aliam difficultatem, quam quae explicatur per suas partes. Et ad illud de ordine servato a Philosopho, in Physicis, dicimus idem observari in Logica; quia sicut Physicus agit prius de ente mobili tanquam de objecto in communi, et in isto communi incipit scientifice a principiis et elementis, quibus constituitur ens mobile, scilicet a materia et forma; ita Logica agit de modo sciendi, vel forma logicali, quae est secunda intentio in communi, tanquam de objecto, sed tamen incipit scientifice a primo elemento, et simpliciori ejus constitutivo, quod est terminus.
Ad confir., respond.: Quod modus sciendi, ut scientifice et distincte cognoscendus et definiendus, tanquam res cognoscenda ut quod, non est facilior cognitu, quam terminus; si quidem terminus est pars illius, et a cognitione partium incipit distincta et scientifica cognitio compositi. Modus autem sciendi ut conditio, seu ut instrumentum cognoscendi in exercitio, et ut quo, est facilior termino et parat viam ad illum, sicut et ad omnia objecta, quae scientifice cognosci debent. Sed ad hoc non est necesse prius cognosci ipsum modum sciendi quidditative et scientifice, sed notitia quadam imperfecta et confusa, ut totum respectu partium. In summa, doctrina quae incipit a termino scientifice, incipit etiam cognoscere scientifice ipsum modum sciendi, et propositionem, et syllogismum, quia scientifica istorum cognitio incipit
a cognitione distincta partium, et prima pars illorum terminus est.
ARTICULUS II.
Utrum sit bona definitio termini enuntiativi, et in quo ejus formalitas consistat.
In controversiis, quee de definitionibus rerum agitantur, fere omnia tandem reducuntur ad quaestionem de nomine; quia cum definitio sit principium, quo utitur aliqua scientia ad cognoscendas naturas rerum, earumque passiones, non habet alia priora principia, ex quibus discerni possit, nisi tantum nomina et diversum modum concipiendi eamdem rem; quod fortasse maxime contingit in his quae de definitione termini solent agitari.
Igitur ut clarius procedamus, distinguimus terminum enuntiativum et terminum syllogisticum, fundati in illa doctrina Div. Thomae, praecedenti articulo relata, in i Periherm., lect. i: Quod simplices dictiones habent triplicem considerationem, et secundum quod pertinent ad praedicamenta, et secundum quod sunt paries enuntiationis, et secundum quod ex eis constituitur syllogismus tanquam ex extremitatibus. Et quia de praedicamentis in praesenti non agimus, consideramus et definimus terminum secundum duas ultimas acceptiones; et secundum primam vocamus terminum enuntiativum, ut dicit ordinem ad enuntiationem, et sic agimus in hoc articulo; et secundum ultimam, vocamus illum terminum syllogisticum, et sic agemus de illo sequenti articulo.
In definiendo ergo terminum mirum est quam variant auctores. Quidam satis ample etiam ad voces non significativas extendunt rationem termini, dummodo in proposi-