Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 81

tione, extrema esse possint. Alii quamcumque dictionem simplicem significativam, non curando quod possit esse extremum propositionis. Alii exigunt ad rationem termini utramque formalitatem, scilicet quod sit signum, sive vox significativa, tanquam genus, et quod sit pars, vel constitutivum propositionis, tanquam differentia. Alii tertiam formalitatem addunt magis adhuc restringentem, scilicet quod terminus sit pars propositionis non quomodolibet, sed pars principalis, quae est extremum; et ita definiunt terminum, quod sit extremum propositionis. Denique alii quartam addunt formalitatem, scilicet quod non solum sit signum, nec solum pars etiam ut extremum, ista enim omnia supponit, sed tandem quod sit actuale extremum resolutionis syllogisticae; ita quod quando fit resolutio syllogismi et propositionis, tunc habeat essentialem et ultimam differentiam termini, quia in illum resolvitur propositio : dicit autem Philosophus terminum esse « in quem propositio resolvitur. » Addunt tamen quod terminus ita constat ex significatione et ratione partis, ut ex formalitatibus praerequisitis et praecedentibus, quod illae non verificantur essentialiter de ipso termino sed de substituto, seu subjecto termini.

Dico primo : De essentiali ratione termini logicalis seu artificialis est, quod sit significativus significatione ad placitum, si sit vocalis vel scriptus, non si sit conceptus.— Conclusio est communis Dialecticorum, qui sequuntur Aristotelem universa instrumenta logica, syllogismum, orationem, nomen, verbum etc., definientem per voces significativas. Sequitur S. Thomas, i Periherm., lect. i, agens de definitione nominis, et lect. vi, in fine, agens de definitione orationis; et excludit voces naturaliter significantes licet oppositum

senserit Plato in Cratilo, eo quod oratio et partes ejus non sunt res naturales, sed quidam artificiales effectus, unde debent significare artificialiter, seu ad placitum, sicut omnia artificialia causantur ex humana voluntate et ratione; voces autem significationis expertes, solum naturaliter repraesentant, non ad placitum, unde per se non pertinent ad construendam orationem.

Ex quo sumitur ratio pro conclusione. Quia vox non significativa, ut Blitiri, nihil potest menti repraesentare, quod indigeat directione artis, et ad ratiocinandum conferat; ergo perse non pertinet ad logicale instrumentum. Patet conseq. : Quia omne instrumentum logicale ad aliquam rationis directionem et artificium deservire debet, siquidem formalis ratio Logicae, ut dictum est, est respicere directionem rationis ad hoc ut sine errore procedat intellectus. An vero per accidens possit vox non significativa assumi a Logica ad componendam orationem, dicemus in argumentis.

Quod vero terminus debeat significare ad placitum et non naturaliter, probatur primo : Quia in prmsenti definitur terminus in communi, ut comprehendit omnem partem orationis, etiam copulam, seu verbum ; hoc enim intelligimus nomine termini. Sed nulla vox naturaliter repraesentat copulam aliarum (si negas assigna eam); ergo saltem ex parte copula) indigetterminus significatione ad placitum. Tum ultra: Copula significat ad placitum; ergo non potest per se unire extrema repraesentantia naturaliter. Quomodo enim verbum est uniet duos visus, vel duos gemitus. Ergo ut detur artificium logicale necessario requiritur significatio ad placitum, tam in verbo quam in extremis verbo unitis, et consequenter in termino, qui est quid commune ad omnia illa. Si enim scriptura