Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 495
hoc fit oratio. Item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio. Dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio, et commemoratio omnium. Dictis ergo his tribus psalmis et factis orationibus tribus, ecce etiam thimiataria inferuntur intro spelunca Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus. Et tunc ibi stat episcopus intro cancellos, prendet evangelium et accedet ad hostium, et leget resurrectionem Domini episcopus ipse. Quod cum coeperit legi, tantus rugitus et mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamvis durissimus possit moveri in lacrimis, Dominum pro nobis tanta sustinuisse. Lecto ergo evangelio exit episcopus, et ducitur cum ymnis ad Crucem, et omnis populus cum illo. Ibi denuo dicitur unus psalmus, et fit oratio. Item benedicit fideles, et fit missa. Et exeunte episcopo, omnes ad manum accedunt. Mox autem recipit se episcopus in domum suam. Etiam ex illa hora revertuntur omnes monazontes ad Anastasim, et psalmi dicuntur et antiphonae usque ad lucem, et cata singulos psalmos vel antiphonas fit oratio; vicibus enim quotidie presbyteri et diacones vigilant ad Anastasim cum populo. De laicis etiam, viris aut mulieribus, si qui volunt usque ad lucem, loco sunt; si qui nolunt, revertuntur in domos suas, et reponent se dormito.
2. Mass.
Cum luce autem, quia dominica dies est, proceditur in ecclesia majore quam fecit Constantinus; quae ecclesia in Golgotha est post Crucem; et fiunt omnia secundum consuetudinem quae ubique fit die dominica. Sane quia hic consuetudo sic est ut de omnibus presbyteris qui sedent quanti volunt praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat; quae praedicationes propterea semper dominicis diebus sunt, ut semper erudiatur populus in Scripturis et in Dei dilectione; quae praedicationes
The ecclesiastical vigil is over; the monks remain to sing Matins. Cf. pp. 229, 449.
Cf. p. 58.