Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 496
dum dicuntur, grandis mora fit ut fiat missa ecclesiae; et ideo ante quartam horam, aut forte quintam, missa [non] fit. At ubi autem missa facta fuerit ecclesiae juxta consuetudinem qua et ubique fit, tunc de ecclesia monazontes cum ymnis ducunt episcopum usque ad Anastasim. Cum autem coeperit episcopus venire cum ymnis, aperiuntur omnia hostia de basilica Anastasis. Intrat omnis populus, fidelis tamen; nam cathecumini non. Et at ubi intraverit populus, intrat episcopus, et statim ingreditur intra cancellos martyrii speluncae. Primum aguntur gratiae Deo, et sic fit oratio pro omnibus; postmodum mittet vocem diaconus et inclinent capita sua omnes, quomodo stant; et sic benedicet eos episcopus stans intra cancellos interiores, et postmodum egreditur. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent. Ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. Item et ad lucernare similiter fit juxta consuetudinem cotidianam.
Haec ergo consuetudo singulis diebus ita per totum annum custoditur, exceptis diebus sollennibus, quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotavimus. Hoc autem inter omnia satis praecipuum est quod faciunt, ut psalmi vel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem vel sexta aut nona vel ad lucernare, semper ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsam rem pertineant quae agitur. Et cum toto anno semper dominica die in ecclesia majore procedatur, id est quae in Golgotha est (id est post Crucem), quam fecit Constantinus, una tantum die dominica, id est Quinquagesimarum per Pentecosten, in Syon proceditur, sicut infra annotatum invenietis; sic tamen in Syon, ut antequam sit hora tertia et illuc eatur, fiat primum missa in ecclesiam majorem.
* * * * *
I supply et. On this, see infra, p. 516.
A leaf is wanting here. It contained, besides observations on the ordinary days, the beginning of the description of the festivals on the Nativity. These festivals took place at Jerusalem on the 6th of January, and not on the 25th of December (see above, p. 259). There was a night Station at Bethlehem, and a day Mass at Jerusalem. The procession started from Bethlehem. Cf. supra, p. 265.