Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 497
III.
FESTIVALS AT EPIPHANY.
1. Nocturnal Station at Bethlehem.
* * * * * Benedictus qui venit in nomine Domini et cetera quae secun- tur. Et quoram per monazontes, qui pedibus vadent, necesse est levius iri, ac sic pervenitur Jerusalima ea hora qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope luce, ante tamen quam lux fiat. Ubi cum perventum fuerit statim sic in Anastase ingreditur episcopus et omnes cum eo, ubi luminaria jam supra modo lucent. Dicitur ergo ibi unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo primum cathecumini, item fideles. Recipit se episcopus, et vadent se unusquisque ad ospitium suum, ut se resumant. Monazontes autem usque ad lucem ibi sunt, et ymnos dicunt.
2. Mass at Jerusalem.
At ubi autem resumpserit se populus, hora incipiente secunda, colligent se omnes in ecclesia majore quae est in Golgotha. Qui autem ornatus sit illa die ecclesiae vel Anas- tasis, aut Crucis, aut in Bethleem superfluum fuit scribi. Ubi extra aurum et gemmas aut sirico, nichil aliud vides; nam et si vela vides, auroclava oloserica sunt; si cortinas vides, simi- liter auroclavae olosericae sunt. Ministerium autem omne