Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 498
genus aureum gemmatum profertur illa die. Numerus autem vel ponderatio de ceriofalis, vel cicindelis, aut lucernis, vel diverso ministerio, nunquid vel extimari aut scribi potest? Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum vires regni sui habuit, honoravit auro, musivo et marmore pretioso, tam ecclesiam majorem, quam Anastasim, vel ad Crucem, vel cetera loca sancta in Jerusolima? Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia majore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant vel legent singulas lectiones vel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim, juxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. Ipsa autem die, similiter et ad lucernare, juxta consuetudinem cotidianam fit.
3. Octave of the Festival.
Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha; hoc idem et tertia die; per triduo ergo haec omnis laetitia in ecclesia quam fecit Constantinus celebratur usque ad sextam. Quarta die in Eleona, id est in ecclesia quae est in monte Oliveti, pulchra satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi. Quinta die in Lazariu, quod est ab Jerusolima forsitan ad mille quingentos passus. Sexta die in Syon, septima die in Anastase, octava die ad Crucem. Ac sic ergo per octo dies haec omnis laetitia et is hornatus celebratur in omnibus locis sanctis quos superius nominavi. In Bethleem autem per totos octo dies cotidie is ornatus est et ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci, et a monazontes qui in ipso loco deputati sunt. Nam ex illa hora, qua omnes nocte in Jerusolima revertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt usque ad lucem in ecclesia in Bethleem pervigilant, ymnos seu antiphonas dicentes; quia episcopum necesse est hos dies
(i) haec omnis] homines cod.