Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 499

semper in Jerusolima tenere. Pro sollemnitate autem et laetitis ipsius diei infinitae turbae se undique colligent in Jerusolima, non solum monazontes, sed et laici, viri aut mulieres.

4. The Presentation (14th February).

Sane Quadragesimae de Epiphania valde cum summo honore hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase, et omnes procedunt et ordine[suo] aguntur omnia cum summa laetitia, ac si per Pascha. Praedicant etiam omnes presbyteri, et sic episcopus, semper de eo loco tractantes evangelii, ubi quadragesima die tulerunt Dominum in templo Joseph et Maria, et viderunt eum Symeon vel Anna prophetissa filia Fanuhel, et de verbis eorum quae dixerunt viso Domino, vel de oblatione ipsa qua[m] obtulerunt parentes. Et postmodum celebratis omnibus per ordinem quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta, et sic fit missa.

IV.

LENT.

Item dies paschales cum venerint, celebrantur sic. Nam sicut apud nos quadragesimae ante Pascha adtenduntur, ita hic octo septimanas attenduntur ante Pascha. Propterea autem octo septimanae attenduntur, quia dominicis diebus et sabbato non jejunantur, excepta una die sabbati qua vigiliae paschales sunt et necesse est jejunari; extra ipsum ergo diem penitus nunquam hic toto anno sabbato jejunatur. Ac sic ergo de octo septimanis deductis octo diebus dominicis et septem sabbatis (quia necesse est una sabbati jejunari, ut superius

(i) ordines cod.

Cf. p. 272.

Cf. p. 243.