Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 500

dixi), remanent dies quadraginta et unum qui jejunantur; quod hic appellant Eortae, id est Quadragesimas.

1. Services on Sundays.

Singuli autem dies singularum ebdomadarum aguntur sic, id est ut die dominica de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis Domini de evangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fi[t], et similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem et ad Crucem quae et toto anno dominicis diebus fiunt. Postmodum mane, sicut et semper dominica die, proceditur, et aguntur quae dominicis diebus consuetudo est agi, in ecclesia majore quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post Crucem. Et similiter, missa de ecclesia facta, ad Anastase itur cum ymnis, sicut semper dominicis diebus fit. Haec ergo dum aguntur, facit se hora quinta. Lucernare hoc idem hora sua fit, sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et singulis locis sanctis fit; dominica enim die nona non fit.

2. Week-day Services.

Item secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut et toto anno, et aguntur usque ad mane quae semper. Denuo ad tertia itur ad Anastasim, et aguntur quae toto anno ad sextam solent agi: quoniam in diebus Quadragesimarum et hoc additur, ut ad tertiam eatur; item ad sextam et nonam et lucernare ita aguntur sicut consuetudo est per totum annum agi semper in ipsis locis sanctis. Similiter et tertia feria, similiter omnia aguntur sicut et secunda feria.

3. Wednesday and Friday.

Quarta feria autem similiter itur de noctu ad Anastase, et aguntur ea quae semper usque ad mane; similiter et ad

I supply here non.