Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 501

tertiam et ad sexta; ad nonam autem, quia consuetudo est semper, id est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nona in Syon procedi, quoniam in istis locis, excepto si martiriorum dies evenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis jejunatur, et ideo ad nonam in Syon proceditur. Nam si fortuito in Quadragesimis martyrorum dies evenerit quarta feria aut sexta feria, atque ad nona in Syon proceditur. Diebus vero Quadragesimarum, ut superius dixi, quarta feria ad nona in Syon proceditur juxta consuetudinem totius anni, et omnia aguntur quae consuetudo est ad nonam agi praeter oblatio: nam ut semper populus discat legem, et episcopus et presbyter praedicant assidue. Cum autem facta fuerit missa, inde cum ymnis populus deducet episcopum usque ad Anastasem; inde sic venitur ut cum intratur in Anastase jam e[s]t hora lucernari: sic dicuntur ymni et antiphonae, funt orationes, et fit missa lucernaris in Anastase et ad Crucem. Missa autem lucernaris in isdem diebus, id est Quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria, et similiter ad nonam in Syon itur et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus.

4. Saturday.

Sed sexta feria vigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora qua de Sion ventum fuerit cum ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, quemadmodum intratum fuerit, in alia die mane, id est Sabbato. Fit autem oblatio in Anastase maturius, ita ut fiat missa ante solem. Tota autem nocte vicibus dicuntur psalmi responsorii, vicibus antiphonae, vicibus lectiones diversae, quae

Tota lucernari sic sic, cod. I correct tota into hora, and I omit the first sic.