Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 502
omnia usque in mane protrahuntur. Missa autem quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora qua incipit sol procedere, jam missa in Anastase facta sit. Sic ergo singulae septimanae celebrantur Quadragesimarum. Quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante solem, propterea fit ut citius absolvant hi quos dicunt hic [eb]domadarios. Nam talis consuetudo est hic jejuniorum in Quadragesimis, ut hi quos appellant ebdomadarios, id est qui faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. Et quemadmodum prandiderint dominica die, jam non manducant, nisi sabbato mane, mox communicaverint in Anastase. Propter ipsos ergo, ut citius absolvant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. Quod autem dixi, propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes communicant qui volunt eadem die in Anastase communicare.
5. The Fast.
Jejuniorum enim consuetudo hic talis est in Quadragesimis, ut alii, quemadmodum manducaverint dominica die post missa, id est hora quinta aut sexta, jam non manducent per tota septimana, nisi sabbato veniente post missa Anastasis, hi qui faciunt ebdomadas. Sabbato autem, quod manducaverint mane, jam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae hora quinta vel plus; et postea jam non manducent nisi sabbato veniente, sicut superius dixi. Consuetudo enim hic talis est; omnes, qui sunt, ut hic dicunt, Aputactitae, viri vel feminae, non solum diebus Quadragesimarum, sed et toto anno, qua manducant, semel in die manducant. Si qui autem sunt de ipsis Aputactites, qui non possunt facere integras septimanas jejuniorum, sicut superius diximus, in totis Quadragesimis, in medio quinta feria cenant; qui autem nec hoc potest, biduanas facit per totas Quadragesimas; qui autem nec ipsud, de sera ad seram manducant. Nemo autem exigit quantum debeat facere, sed unusquisque ut potest id facit; nec ille laudatur qui satis fecerit, nec ille vituperatur qui minus.
(i) jam missa] ad missam cod.