Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 503

Talis est enim hic consuetudo. Esca autem eorum Quadragesimarum diebus haec est, ut nec panem, quid liberari non potest, nec oleum gustent, nec aliquid quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione modica de farina. Quadragesimarum sic fit, ut diximus.

Et completo earum septimanarum vigiliae in Anastase sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Syon venitur cum psalmis, usque in mane sabbato, qua oblatio fit in Anastase. Item secunda septimana et tertia et quarta et quinta et sexta similiter funt ut prima de Quadragesimis.

V.

HOLY WEEK AND THE FESTIVALS AT EASTER.

1. Saturday before Palm Sunday.—Station at Bethany.

Septima autem septimana cum venerit, id est quando jam due superant cum ipsa ut Pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur sicut et ceteris septimanis quae transierunt. Tantummodo quod vigiliae quae in illis septimanis in Anastase factae sunt, septima autem septimana id est sexta feria, in Syon funt vigiliae juxta consuetudinem, ea quae in Anastase factae sunt per sex septimanas. Dicuntur autem totis vigiliis apti psalmi semper vel antiphonae, tam loco quam dici.

At ubi autem coeperit se mane facere sabbato illucescente, offeret episcopus, et facit oblationem, mane sabbato. Jam ut fiat missa, mittit vocem archidiaconus, et dicit: “Omnes hodie hora septima in Lazario parati simus.” Ac sic ergo cum ceperit se hora septima facere, omnes ad Lazarium veniunt. Lazarium

(i) toti singulis cod.

There is, perhaps, a corruption of the text here; but I do not see why liberari should be corrected into librari, as Sig. Gamurrini has done. The same editor has put lower down Jejunium before Quadragesimarum. On these fasts, see p. 241, et seq.