Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 504

autem, id est Bethania, est forsitan secundo miliario a civitate. Euntibus autem de Jerusolima in Lazarium forsitan ad quingentos passus de eodem loco, ecclesia est in strata in eo loco in quo occurrit Domino Maria soror Lazari. Ibi ergo cum venerit episcopus, occurrent illi omnes monachi, et populus ibi ingreditur; dicitur unus ymnus et una antiphona, et legitur ipse locus de evangelio ubi occurrit soror Lazari Domino. Et sic, facta oratione et benedictis omnibus, inde jam usque ad Lazarium cum ymnis itur. In Lazario autem cum ventum fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse locus, sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus. Dicuntur ymni, etiam et antiphonae, apti ipsi diei et loco; similiter et lectiones apte diei quaecumque leguntur. Iam autem, ut fiat missa, denuntiatur Pascha, id est, subit presbyter in altiori loco, et leget illum locum qui scriptus est in evangelio: Cum venisset Jesus in Bethania ante sex dies paschae, et cetera. Lecto ergo eo loco et annuntiata Pascha, fit missa. Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam sicut in evangelio scriptum est, ante sex dies Paschae factum hoc fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt. Revertuntur ergo omnes ad civitatem, rectus ad Anastase, et fit lucernare juxta consuetudinem.

2. Palm Sunday.—(a) Mass.

Alia ergo die, id est dominica qua intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana major, celebratis de pullorum cantu his quae consuetudinis sunt in Anastase vel ad Crucem, usque ad mane agitur. Die ergo dominica mane proceditur juxta consuetudinem in ecclesia majore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio. Cum ergo celebrata fuerint omnia juxta consuetudinem in ecclesia majore, et antequam fiat missa, mittet vocem archidiaconus, et dicit primum: “Juxta septimana omne, id est die crastino, hora nona, omnes ad Martyrium conveniamus,

(i) quae cod.