Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 505
id est in ecclesia majore.” Item mittet vocem alteram, et dicet: “Hodie omnes hora septima in Eleona parati simus.” Facta ergo missa in ecclesia majore, id est ad Martyrium, deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase, et ibi completis quae consuetudo est diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, etiam unusquisque hiens ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia parati sint quae est in Eleona, id est in monte Oliveti; ibi est spelunca illa, in qua docebat Dominus.
(b) Procession in the Evening.
Hora ergo septima omnis populus ascendet in monte Oliveti, id est in Eleona; in ecclesia sedet episcopus; dicuntur ymni et antiphonae aptae diei ipsi vel loco, lectiones etiam similiter. Et cum coeperit se facere hora nona, subitur cum ymnis in Imbomon, id est in eo loco de quo ascendit Dominus in caelis, et ibi seditur: nam omnis populus semper presente episcopo jubetur sedere; tantum quod diacones soli stant semper. Dicuntur et ibi ymni vel antiphonae aptae loco aut diei, similiter et lectiones interpositae et orationes. Et jam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de evangelio, ubi infantes cum ramis vel palmis occurrerunt Domino, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et statim levat se episcopus et omnis populus; porro inde de summo monte Oliveti totum pedibus itur. Nam totus populus ante ipsum cum ymnis vel antiphonis, respondentes semper: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et quotquot sunt infantes in hisdem locis, usque etiam qui pedibus ambulare non possunt, quia teneri sunt, in collo illos parentes sui tenent, omnes ramos tenentes, alii palmarum, alii olivarum; et sic deducetur episcopus in eo typo quo tunc Dominus deductus est. Et de summo monte usque ad civitatem, et inde ad Anastase per totam civitatem, totum pedibus omnes, sed et si quae matronae sunt aut si qui domini, sic deducunt episcopum respondentes, et sic lente et lente, ne lassetur populus; porro jam sera pervenitur ad Anastase. Ubi cum ventum fuerit, quamlibet seros sit,
(i) quae cod.