Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 506
totum fit lucernare; fit denuo oratio ad Crucem et dimittitur populus.
3. Monday in Holy Week.
Item alia die, id est secunda feria, aguntur quae consuetudinis sunt de pullo primo agi usque ad mane ad Anastase; similiter et ad tertia et ad sexta aguntur ea quae totis Quadragesimis. Ad nona autem omnes in ecclesia majore, id est ad Martyrium, colligent se, et ibi usque ad horam primam noctis semper ymni et antiphonae dicuntur, lectiones etiam aptae diei et loco leguntur, interpositae semper orationes. Lucernarium etiam agitur ibi, cum coeperit hora esse: sic est ergo ut nocte etiam fiat missa ad Martyrium. Ubi cum factum fuerit missa, inde cum ymnis ad Anastase ducitur episcopus. In quo autem ingressus fuerit in Anastase, dicitur unus ymnus, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et fit missa.
4. Tuesday in Holy Week.
Item tertia feria similiter omnia sunt sicut secunda feria. Illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, postea quam missa facta fuerit ad Martyrium, et itum fuerit ad Anastase, et denuo in Anastase missa facta fuerit, omnes illa hora noctu vadent in ecclesia quae est in monte Eleona. In qua ecclesia cum ventum fuerit, intrat episcopus intra spelunca in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit codicem evangelii, et stans ipse episcopus leget verba Domini quae scripta sunt in evangelio in cata Matheo, id est ubi dicit: Videte ne quis vos seducat. Et omnem ipsam allocutionem perleget episcopus. At ubi autem illa perlegerit, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item et fideles, fit missa, et revertuntur a monte unusquisque ad domum suam satis sera jam nocte.