Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 507

5. Wednesday in Holy Week.

Item quarta feria aguntur omnia per tota die a pullo primo sicut secunda feria et tertia feria; sed posteaquam missa facta fuerit nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum ymnis ad Anastase, statim intrat episcopus in spelunca quae est in Anastase, et stat intra cancellos; presbyter autem ante cancellum stat, et accipit evangelium, et legit illum locum ubi Judas Scariothes hivit ad Judeos, definivit quid ei darent ut traderet Dominum. Qui locus at ubi lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus est totius populi, ut nullus sit qui moveri non possit in lacrimis in ea hora. Postmodum fit oratio, benedicuntur cathecumini, postmodum fideles, et fit missa.

6. Maundy Thursday.—(a) Evening Masses.

Item quinta feria aguntur ea de pullo primo quae consuetudinis est usque ad mane ad Anastase, similiter ad tertia, et ad sexta. Octava autem hora juxta consuetudinem ad Martyrium colliget se omnis populus: propterea autem temporius quam ceteris diebus, quia citius missa fieri necesse est. Itaque ergo collecto omni populo aguntur quae agenda sunt; fit ipsa die oblatio ad Martyrium, et facitur missa hora forsitan decima. Ibidem, antea autem quam fiat missa, mittet vocem archidiaconus, et dicet: “Hora prima noctis omnes in ecclesia quae est in Eleona conveniamus, quoniam maximus labor nobis instat hodie nocte ista.” Facta ergo missa Martyrii venit[ur] post Crucem; dicitur ibi unus ymnus tantum, fit oratio, et offeret episcopus ibi oblationem, et communicant omnes. Excepta enim ipsa die una per totum annum nunquam offeritur post Crucem, nisi ipsa die tantum. Facta ergo et ibi missa, itur ad Anastase; fit oratio; benedicuntur juxta consuetudinem cathecumini et sic fideles, et fit missa.