Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 508
(b) Night Station on the Mount of Olives.
Et sic unusquisque festinat reverti in domum suam, ut manducet; quia statim ut manducaverint, omnes vadent in Eleona, in ecclesia ea, in qua est spelunca in qua ipsa die Dominus cum apostolis fuit. Et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta, semper aut ymni, aut antiphonae aptae diei et loco, similiter et lectiones dicuntur; interpositae orationes funt; loca etiam ea de evangelio leguntur in quibus Dominus allocutus est discipulos eadem die, sedens in eadem spelunca quae in ipsa ecclesia est. Et inde jam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon cum ymnis in eo loco unde ascendit Dominus in caelis. Et ibi denuo similiter lectiones et ymni et antiphonae aptae diei dicuntur; orationes etiam ipsae quaecumque funt, quas dicet episcopus, semper et diei et loco aptas dicet.
(c) Stations at Getheemane.
Ac sic ergo cum ceperit esse pullorum cantus, descenditur de Imbomon cum ymnis et accedit[ur] eodem loco ubi oravit Dominus, sicut scriptum est in evangelio: Et accessit quantum jactus lapidis, et oravit, et cetera. In eo enim loco ecclesia est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis populus; dicitur ibi oratio apta loco et diei; dicitur etiam unus ymnus aptus, et legitur ipse locus de evangelio, ubi dixit discipulis suis: Vigilate, ne intretis in temptationem. Et omnis ipse locus perlegitur ibi; et fit denuo oratio.
Et jam inde cum ymnis usque ad minimus infans in Gessamani pedibus cum episcopo descendent; ubi prae tam magna turba multitudinis, et fatigati de vigiliis et jejuniis cotidianis lassi, quia tam magnum montem necesse habent descendere, lente et lente cum ymnis venitur in Gessamani. Candelae autem ecclesiasticae super ducentae paratae sunt propter lumen omni populo. Cum ergo perventum fuerit in Gessamani, fit primum