Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 509
oratio apta; sic dicitur ymnus; item legitur ille locus de evangelio, ubi comprehensus est Dominus. Qui locus ad quod lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus totius populi est cum fletu, ut forsitan porro ad civitatem gemitus populi omnis auditus sit.
(d) Return to Jerusalem.
Et jam ex illa hora hitur ad civitatem pedibus cum ymnis; pervenitur ad portam ea hora qua incipit quasi homo hominem cognoscere; inde totum per mediam civitatem omnes usque ad unum, majores atque minores, divites, pauperes, toti ibi parati, specialiter illa die nullus recedit a vigiliis usque in mane. Sic deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam, et inde per totam civitate[m] usque ad Crucem.
7. Good Friday.—(a) Service at Daybreak.
Ante Crucem autem at ubi ventum fuerit, jam lux quasi clara incipit esse. Ibi denuo legitur ille locus de evangelio, ubi adducitur Dominus ad Pilatum, et omnia quaecumque scripta sunt Pilatum ad Dominum dixisse aut ad Judeos, totum legitur. Postmodum autem alloquitur episcopus populum, confortans eos, quoniam et tota nocte laboraverint et adhuc laboraturi sint ipsa die, ut non lassentur, sed habeant spem in Deo, qui eis pro eo labore majorem mercedem redditurus sit. Et sic confortans eos, ut potest ipse, alloquens dicit eis: "Ite interim nunc unusquisque ad domumcellas vestras, sedete vobis et modico, et ad horam prope secundam diei omnes parati estote hic, ut de ea hora usque ad sexta sanctum lignum crucis possitis videre, ad salutem sibi unusquisque nostrum credens profuturum; de hora enim sexta denuo necesse habemus hic omnes convenire in isto loco, id est ante Crucem, ut lectionibus et orationibus usque ad noctem operam demus."