Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 510

(b) The Column of the Flagellation.

Post hoc ergo missa facta de Cruce, id est antequam sol procedat, statim unusquisque animosi vadent in Syon orare ad columnam illam ad quam flagellatus est Dominus. Inde reversi sedent modice in domibus suis, et statim toti parati sunt.

(c) Adoration of the Cross.

Et sic ponitur cathedra episcopo in Golgotha post Crucem, quae stat nunc; residet episcopus hic cathedra; ponitur ante eum mensa sublinteata; stant in giro mensa diacones; et affertur loculus argenteus deauratus in quo est lignum sanctum crucis; aperitur et profertur; ponitur in mensa quam lignum crucis quam titulus. Cum ergo positum fuerit in mensa, episcopus sedens de manibus suis summitates de ligno sancto premet; diacones autem qui in giro stant custodent. Hoc autem propterea sic custoditur, quia consuetudo est ut unus et unus omnis populus veniens, tam fideles quam cathecumini, acclinant se ad mensam, osculentur sanctum lignum, et pertranseant. Et quoniam, nescio quando, dicitur quidam fixisse morsum et furasset sancto ligno, ideo nunc a diaconibus qui in giro stant, sic custoditur, ne quis veniens audeat denuo sic facere. Ac sic ergo omnis populus transit, unus et unus, toti acclinantes se, primum de fronte, sic de occulis tangentes crucem et titulum et sic osculantes crucem pertranseunt; manum autem nemo mittit ad tangendum. At ubi autem osculati fuerint crucem [et] pertransierint, stat diaconus, tenet anulum Salomonis et cornu illud de quo reges unguebantur; osculantur et cornu, attendunt et anulum minus secunda usque ad horam

(i) quem cod.

I do not understand quae stat nunc.