Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 511

sextam omnis populus transit, per unum ostium intrans, per alterum perexiens, quoniam hoc in eo loco fit in quo pridie, id est quinta feria, oblatio facta est.

(d) Station at Golgotha.

At ubi autem sexta hora se fecerit, sic itur ante Crucem, sive pluvia sive aestus sit, quia ipse locus subdivanus est, id est quasi atrium valde grandem et pulchrum satis quod est inter Cruce et Anastase: ibi ergo omnis populus se colliget ita ut nec aperiri possit. Episcopo autem cathedra ponitur ante Cruce; et de sexta usque ad nona aliud nichil fit, nisi leguntur lectiones sic; id est, ita legitur: primum de psalmis, ubicumque de passione dixit; legitur et de apostolo sive de epistolis apostolorum, vel de actionibus, ubicumque de passione Domini dixerunt, nec non et de evangeliis leguntur loca, ubi patitur; item legitur de prophetis ubi passurum Dominum dixerunt; item legitur de evangeliis ubi passionem dicit. Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo quia quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per evangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas docetur populus omnis nichil factum esse quod non prius dictum sit, et nihil dictum esse quod non totum completum sit. Semper autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae dici sunt. Ad singulas autem lectiones et orationes tantus affectus et gemitus totius populi est ut mirum sit; nam nullus est neque major neque minor, qui in illa die illis tribus horis tantum ploret quantum nec extimari potest, Dominum pro nobis ea passum fuisse.

Post hoc cum coeperit se jam hora nona facere, legitur jam ille locus de evangelio cata Johannem, ubi reddidit spiritum. Quo lecto, jam fit oratio et missa.

(i) esset cod.

Per alterum is repeated twice in the manuscript.