Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 512
(e) Evening Offices.
At ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce, statim omnia in ecclesia majore ad Martyrium aguntur ea quae per ipsa septimana de hora nona, qua ad Martyrium convenitur, consueverunt agi usque ad sero per ipsa septimana. Missa autem facta de Martyrium venitur ad Anastase; et ibi cum ventum fuerit, legitur ille locus de evangelio, ubi petit corpus Domini Joseph a Pilato [et] ponet illud in sepulcro novo. Hoc autem lecto, fit oratio, benedicuntur cathecumini; sic fit missa.
Ipsa autem die non mittitur vox ut pervigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse; sed consuetudo est ut pervigiletur ibi. Ac sic qui vult de populo, immo qui possunt, vigilant; qui autem non possunt, non vigilant ibi usque in mane. Clerici autem vigilant ibi, id est qui aut fortiores sunt, aut juveniores: et tota nocte dicuntur ibi ymni et antiphonae usque ad mane. Maxima autem turba pervigilant, alii de sera, alii de media nocte qui ut possunt.
8. Vigil of Easter.
Sabbato autem alia die juxta consuetudinem fit ad tertia; item fit ad sexta: ad nonam autem jam non fit sabbato, sed parantur vigiliae paschales in ecclesia majore, id est in Martyrium. Vigiliae autem paschales sic fiunt quemadmodum ad nos. Hoc solum hic amplius fit quod infantes, cum baptidiati fuerint et vestiti, quemadmodum exient de fonte, simul cum episcopo primum ad Anastase ducuntur. Intrat episcopus intro cancellos Anastasis; dicitur unus ymnus; et sic facit orationem episcopus pro eis, et sic venit ad ecclesiam majorem cum eis, ubi juxta consuetudinem omnis populus vigilat. Aguntur ibi quae consuetudinis est etiam et aput nos, et facta oblatione fit missa. Et post facta missa vigiliarum in ecclesia majore, statim cum ymnis venitur ad Anastase; et ibi denuo legitur ille locus evangelii resurrectionis. Fit oratio; et denuo offeret episcopus; sed
(i) omnes cod.