Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 513
totum ad momentum fit propter populum, ne diutius tardetur, et sic jam dimittetur populus. Ea autem hora fit missa vigiliarum ipsa die, qua hora et aput nos.
9. Octave of Easter.
Sero autem illi dies paschales sic attenduntur quemadmodum et ad nos, et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut et ubique fit per Pascha usque ad octavas. Hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio, et per octo dies Paschae, quae et per Epiphania, tam in ecclesia majore, quam ad Anastase, aut ad Crucem, vel in Eleona, sed et in Bethleem, nec non etiam in Lazariu, vel ubique, quia dies paschales sunt. Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia majore, id est ad Martyrium, et secunda feria, et tertia feria, ubi ita tamen, ut semper missa facta de Martyrio, ad Anastase veniatur cum ymnis. Quarta feria autem in Eleon[a] proceditur; quinta feria ad Anastase; sexta feria in Syon; sabbato ante Cruce; dominica autem die, id est octavis, denuo in ecclesia majore, id est ad Martyrium.
Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus qui Aputactitae sunt viri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti volunt, in Eleona ascendent. Dicuntur ymni, fiunt orationes, tam in ecclesia quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Jesus discipulos; tam etiam in Imbomon, id est in eo loco de quo Dominus ascendit in caelis. Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad Anastase cum ymnis descenditur hora lucernae. Hoc per totos octo dies fit.
10. Vesper Station at Sion on Easter Sunday.
Sane dominica die per Pascha, post missa lucernarii id est de Anastase, omnis populus episcopum cum ymnis in Syon ducet. Ubi cum ventum fuerit, dicuntur ymni apti diei et loco, fit