Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 514

oratio, et legitur ille locus de evangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi ipsa ecclesia nunc in Syon est, clausis ostiis, ingressus est discipulis; id est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reversus est, et dicentibus ei aliis apostolis, quia Dominum vidissent, ille dixit: "Non credo, nisi videro." Hoc lecto, fit denuo oratio; benedicuntur cathecumini, item fideles, et revertuntur unusquisque ad domum suam sera, hora forsitan noctis secunda.

11. Sunday after Easter.

Item octavis Paschae, id est die dominica, statim post sexta omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit. Primum in ecclesia quae ibi est aliquandiu sedetur; dicuntur ymni, dicuntur antiphonae aptae diei et loco; funt orationes similiter aptae diei et loco. Denuo inde cum ymnis itur in Imbomon susu similiter, et ibi ea aguntur quae et illic. Et cum coeperit hora esse, jam omnis populus et omnes Aputactitae deducunt episcopum cum ymnis usque ad Anastase. Ea autem hora pervenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri solet. Fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem; et inde omnis populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum ventum fuerit, similiter dicuntur ymni apti loco et diei; legitur denuo et ille locus de evangelio, ubi octavis Paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio perlegitur; postmodum fit oratio; benedictis [tam] cathecuminis quam fidelibus, juxta consuetudinem revertuntur unusquisque ad domum suam, similiter ut die dominica Paschae, hora noctis secunda.

(i) ubi cod.