Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 515

VI.

FESTIVALS OF WHITSUNTIDE.

1. Eastertide.

A Pascha autem usque ad Quinquagesima, id est Pentecosten, hic penitus nemo jejunat, nec ipsi Aputactitae qui sunt. Nam semper ipsos dies sicut toto anno, ita ad Anastase, de pullo primo usque ad mane consuetudinaria aguntur; similiter et ad sexta et ad lucernare. Dominicis autem diebus semper in Martyrio, id est in ecclesia majore, proceditur juxta consuetudinem; et inde itur ad Anastase cum ymnis. Quarta feria autem et sexta feria, quoniam ipsis diebus penitus nemo jejunat, in Syon proceditur, sed mane; fit missa ordine suo.

2. The Ascension.—Festival at Bethlehem.

Die autem Quadragesimarum post Pascha, id est quinta feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem vadunt propter vigilias celebrandas. Fiunt autem vigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est ubi natus est Dominus. Alia die autem, id est quinta feria Quadragesimarum celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus praedicent, dicentes apte diei et loco; et postmodum sera revertuntur unusquisque in Jerusalima.

3. Whitsunday.—(a) Morning Station.

Quinquagesimarum autem die, id est dominica, qua die maximus labor est populo, aguntur omnia sic de pullo quidem primo juxta consuetudinem: vigilatur in Anastase, ut legat episcopus locum illum evangelii qui semper dominica die legitur, id est resurrectionem Domini, et postmodum ea aguntur in

(i) eadem cod.