Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 516
Anastase quae consuetudinaria sunt, sicut toto anno. Cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus in ecclesia majore, id est ad Martyrium; aguntur etiam omnia quae consuetudinaria sunt agi; praedicant presbyteri, postmodum episcopus; aguntur omnia legitima, id est offertur juxta consuetudinem qua dominica die consuevit fieri; sed eadem adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia fiat.
(b) Station at Sion.
Quemadmodum enim missa facta fuerit ad Martyrium, omnis populus usque ad unum cum ymnis ducent episcopum in Syon; sed [ut] hora tertia plena in Syon sint. Ubi cum ventum fuerit, legitur ille locus de Actus apostolorum, ubi descendit Spiritus, ut omnes linguae intellegerent quae dicebantur; postmodum fit ordine suo missa. Nam presbyteri de hoc ipsud quod lectum est, quia ipse est locus in Syon ubi modo ecclesia est, ubi quondam post passionem Domini collecta erat multitudo cum apostolis, qua hoc factum est, ut superius diximus legi ibi de Actibus apostolorum. Postmodum fit ordine suo missa; offertur etibi; et jam ut dimittatur populus, mittit vocem archidiaconus, et dicet: "Hodie statim post sexta omnes in Eleona parati simus in [Im]bomon."
(c) Station at the Mount of Olives.
Revertitur ergo omnis populus unusquisque in domum suam resumere se, et statim post prandium ascenditur mons Oliveti, id est in Eleona, unusquisque quomodo potest, ita ut nullus christianus remaneat in civitate, qui non omnes vadent. Quemadmodum ergo subitum fuerit in monte Oliveti, id est in Eleona, primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis; et ibi sedet episcopus et presbyteri, sed et omnis populus. Leguntur ibi lectiones, dicuntur interpositi ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et loco; orationes etiam quae interponuntur semper tales pronuntiationes habent,