Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 517

ut et dici et loco conveniunt; legitur etiam et ille locus de evangelio, ubi dicit de ascensu Domini; legitur et denuo de Actus apostolorum ubi dicit de ascensu Domini in caelis post resurrectionem. Cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur cathecumini, sic fideles; et hora jam nona descenditur inde, et cum ymnis itur ad illam ecclesiam, quae et ipsa in Eleona est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus apostolos. Ibi autem cum ventum fuerit, jam est hora plus decima; fit ibi lucernare, fit oratio, benedicuntur cathecumini, et sic fideles.

(d) Night Procession.

Et jam inde descenditur cum ymnis omnis populus usque ad unum toti cum episcopo, ymnos dicentes vel antiphonas aptas dici ipsi; sic venitur lente et lente usque ad Martyrium. Cum autem pervenitur ad portam civitatis, jam nox est, et occurrent candelae ecclesiasticae vel ducentae, propter populo. De porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia majore, id est ad Martirium, porro hora noctis forsitan secunda pervenitur; quia lente et lente itur totum, pro populo, ne fatigentur pedibus. Et apertis balvis majoribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in ecclesia, dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles, et inde denuo cum ymnis itur ad Anastase. Similiter ad Anastase cum ventum fuerit, dicuntur ymni seu antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum ventum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur psalmi vel antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini, et sic fideles, et fit missa. Missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi, et sic revertuntur unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media.

Ac sic ergo maximus labor in ea die suffertur; quoniam de pullo primo vigilatum est ad Anastase, et inde per tota die

(i) fiet cod.