Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 518
nunquam cessatum est; et sic omnia quae celebrantur protrahuntur, ut nocte media post missa quae facta fuerit in Syon omnes ad domos suas revertantur.
4. Resumption of the Ordinary Service.
Jam autem de alia die Quinquagesimarum omnes jejunant juxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua nunquam jejunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur ut toto anno; id est semper de pullo primo ad Anastase vigiletur. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo primo episcopus evangelium juxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur; et postmodu[m] ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase. Si autem dominica dies non est, tantum quod ymni vel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes vadent; de plebe autem, qui quomodo possunt, vadent; clerici autem cotidie vicibus vadent. Clerici autem de pullo primo, episcopus autem albescente vadet semper, ut missa fiat matutina cum omnibus clericis, excepta dominica die: quia necesse est illum de pullo primo ire, ut evangelium legat in Anastase. Denuo ad horam sextam aguntur quae consuetudinaria sunt in Anastase; similiter et ad nona, similiter et ad lucernare juxta consuetudinem quam consuevit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria semper nona in Syon fit juxta consuetudinem.
VII.
BAPTISM.
1. The Inscribing of the Competents.
Et illud etiam scribere dehui quemadmodum docentur hi qui baptidiantur per Pascha. Nam qui dat nomen suum, ante diem Quadragesimarum dat, et omnium nomina annotat