Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 519

presbiter; hoc est ante illas octo septimanas quibus dixi hic attendi Quadragesimas. Cum autem annotaverit omnium nomina presbyter, postmodum alia die de Quadragesimis, id est qua inchoantur octo ebdomadae, ponitur episcopo cathedra media ecclesia majore, id est ad Martyrium; sedent hinc et inde presbyteri in cathedris, et stant clerici omnes. Et sic adducuntur unus et unus competens; si viri sunt, cum patribus suis veniunt; si autem feminae, cum matribus suis. Et sic singulariter interrogat episcopus vicinos ejus qui intravit, dicens: "Si bonae vitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus non est aut vanus," et singula vitia, quae sunt tamen graviora in homine, requiret; ut si probaverit sine reprehensione esse de his omnibus quibus requisivit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, jubet illum foras exire, dicens: "Emendet se, et cum emendaverit se, tun[c] accedet ad lavacrum." Sic de viris, sic de mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit qui eum noverint, non tam facile accedet ad baptismum.

2. Preparation for Baptism.—Catechisings.

Hoc autem, dominae sorores, ne extimaretis sine ratione fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta quibus jejunatur, primum mature a clericis exorcizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia majore, et sedent omnes in giro prope episcopo qui baptidiandi sunt, tam viri quam mulieres; etiam loco stant patres vel matres, nec non etiam qui volunt audire de plebe omnes intrant et sedent, sed fideles. Cathecuminus autem ibi non intrat tunc qua episcopus docet illos legem. Id est sic inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret omnes Scripturas, primum exponens carnaliter, et sic illud solvet spiritualiter. Nec non