Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 520
etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos dies. Hoc autem cathecisis appellatur.
3. "Traditio" of the Creed.
Et jam quando completae fuerint septimanae quinque a quo docentur, tunc accipient simbolum. Cujus simboli rationem, similiter sicut omnium Scripturarum ratione exponet eis, singulorum sermonum primum carnaliter, et sic spiritualiter; ita et simbolum exponet. Ac sic est ut in hisdem locis omnes fideles sequantur Scripturas quando leguntur in ecclesia, quia omnes docentur per illos dies quadraginta, id est ab hora prima usque ad horam tertiam, quoniam per tres horas fit cathecisin. Deus autem scit, dominae sorores, quoniam majores voces sunt fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen ad ea quae dicuntur vel exponuntur per episcopum, quam quando sedet et praedicat in ecclesia, ad singula quae taliter exponuntur. Missa autem facta cathecisis hora jam tertia, statim inde cum ymnis ducitur episcopus ad Anastase, et fit missa ad tertia; ac sic tribus horis docentur ad die per septimanas septem. Octava enim septimana Quadragesimarum, id est quae appellatur septimana major, jam non vacat eos doceri ut impleantur ea quae superius sunt.
4. "Redditio" [Recitation] of the Creed.
Cum autem jam transierint septem septimanae, superat illa una septimana paschalis quam hic appellant septimana major. Jam tunc venit episcopus mane in ecclesia majore ad Martyrium; retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus vadet, vir cum patre suo, aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo. Reddito autem simbolo episcopo, alloquitur omnes episcopus, et dicet: "Per istas septem septimanas legem omnem edocti estis Scripturarum;
(i) viri cod.
(ii) istos cod.