Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 521

nec non etiam de fide audistis; audistis etiam et de resurrectione carnis, sed et singuli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc catecumini audire; verbum autem quae sunt mysterii altioris, id est ipsius baptismi, qui adhuc cathecumini audire non potestis; et ne extimetis aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales, post missa facta de ecclesia, in Anastase audietis. Qui adhuc cathecumini estis, misteria Dei secretiora dici vobis non possunt.”

5. Mystic Catechisings.

Post autem venerint dies Paschae, per illos octo dies, id est a Pascha usque ad octavas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia et itur cum ymnis ad Anastase, mox fit oratio, benedicuntur fideles, et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet omnia quae aguntur in baptismo. Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase: tantum neofiti et fideles qui volunt audire misteria, in Anastase intrant; clauduntur autem ostia ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem episcopo singula et narrante, tantae voces sunt collaudantium ut porro foras ecclesia audiantur voces eorum. Vere enim ita misteria omnia absolvent ut nullus non possit commoveri ad ea quae audit sic exponi.

Et quoniam in ea provincia pars populi et grece et siriste novit, pars etiam alia per se grece, aliqua etiam pars tantum siriste; itaque quoniam episcopus, licet siriste noverit tamen semper grece loquitur et numquam siriste, itaque ergo stat semper presbyter, qui, episcopo grece dicente, siriste interpretatur, ut omnes audiant quae exponuntur; lectiones etiam, quaecumque in ecclesia leguntur, quia necesse est grece legi, semper stat qui siriste interpretatur, propter populum, ut semper discant. Sane quicumque hic latini sunt, id est qui nec siriste nec grece noverunt, ne contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres et sorores grec[ol]atini, qui latine exponunt eis. Illud autem hic ante omnia valde gratum fit et valde