Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 529
58. Postea in societatem recipiatur et duplici honore afficiatur, neque iterum ordinetur.
59. Viduis propter copiosas orationes, infirmorum curam et frequens jejunium praecipus (honor tribuatur).
60. Illi qui ecclesiam frequentant eo consilio ut inter christianos recipiantur, examinentur omni cum perseverantia et quam ob causam suum cultum respuant, ne forte intrent illudendi causa.—61. Quod si vero aliquis in fide vera advenerit, recipiatur cum gaudio interrogeturque de opificio, instruaturque per diaconum discatque in ecclesia renuntiare Satanae et pompae ejus toti.—62. Hoc autem observetur omni tempore quo instruitur, antequam cetero populo adnumeretur.—63. Si est servus heri idololatrae, invito hero ne baptizetur; contentus sit quod christianus est.—64. Quodsi moritur necdum ad donum admissus, a cetero grege ne separetur.—65. Omnis artifex noverit sibi nullo modo licere idolum vel aliquam figuram idololatricam effingere, sive sit aurifaber, sive argentarius, sive pictor, sive alius generis artifex.—66. Si quis autem artifex post baptismum receptum inveniatur qui ejusmodi rem confecerit, exceptis iis rebus quae ad usum hominum pertinent, excommunicetur donec poenitentiam agat.—67. Quicumque fit θεατρικός vel gladiator et qui currit vel docet voluptates vel vel vel κυνηγός vel ἱππόδρομος (?), vel qui cum bestiis pugnat vel idolorum sacerdos, hi omnes non admittuntur ad sermones sacros nisi prius ab illis immundis operibus purgentur.—68. Post quadraginta dies participes fiunt sermonis; si digni sunt, etiam ad baptismum admittantur. Doctor autem Ecclesiae de his rebus referat.—69. Γραμματικός, qui parvos pueros instruit, si aliam artem non novit qua victum quaerat, vituperet quandocunque in iis quos instruit aliquid apparet, et sincere confiteatur eos qui a gentibus dii vocantur daemones esse, dicatque coram illis quotidie: "Non est Deus nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus."—70. Si autem discipulos omnes docere potest magnam partem . . ., vel si potest ulterius progressus docere eos fidem veram, hoc illi erit merito. 71. Homo qui accepit potestatem occidendi vel miles numquam recipiatur omnino.—72. Qui vero, cum essent milites, jussi sunt
Words illegible.