Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 530
pugnare, ceterum autem ab omni mala loquela abstinuerunt neque coronas capitibus imposuerunt, omne signum autem adepti sunt. . . .—73. Omnis autem homo qui ad gradum praefecturae vel praecedentiae vel potestatis elevatus, ornamento justitiae quod est secundum Evangelium non induitur, hic a grege segregatur, neve episcopus coram illo oret.—74. Christianus ne fiat propria voluntate miles nisi sit coactus a duce. Habeat gladium, caveat tamen ne criminis sanguinis effusi fiat reus.—75. Si compertum est sanguinem ab eo esse effusum, a participatione mysteriorum abstineat, nisi forte singulari conversione morum cum lacrimis et planctu correctus erit. Attamen ejus donum ne sit fictum, sed cum timore Dei.—76. Fornicator vel qui questum ex fornicatione quaerit, vel cinaedus, imprimis autem qui mendacia dicit, deinde omnis socors vel oiovuorrhs vel magus vel astrologus, hariolus, somniorum interpres, praestigiator, concinator qui plebem ad turbas seditionesque commonet, vel qui phylacteria conficit, usurarius, injuriosus vel amator mundi, qui juramentis delectatur, qualiacunque sint sacramenta, qui offensiones dat hominibus vel foeneratur vel homines contemnit vel horas diesque praeceligit, quasdam esse infaustas, hi omnes et qui similes sunt his neque instruendi neque baptizandi sunt donec ab omnibus talibus operibus abstineant.—77. Trium testium asseveratione opus est, qui testentur illos ab omnibus talibus nefandis operibus jam resiliusse.—78. Non raro enim fit ut homines usque ad senectutem propositis suis inhaereant nisi summa vi contendant.—79. Quodsi post baptismum in illa quae significavimus criminosa flagitia relapsi inveniuntur, ex ecclesia expellantur, donec poenitentiam egerint cum fletu, jejunio et operibus misericordiae.
80. Si christianus, postquam cum concubina speciali vivit quae ex ipso peperit filium, illa spreta uxorem ducere vult, est occisor hominis, nisi forte in fornicatione illam deprehenderit.—81. Mulier libera ne veniat veste variegata ad ecclesiam, tametsi sic maritus praescribit, neve crines demittat solutos, habeat potius capillos complexos in domo Dei, neve faciat cirros frontales in capite quando vult participare mysteriis sacris;—82. neve det infantes quos peperit nutricibus, sed ipsa sola eos nutriat secundum nomen conjugii;—83. neve administrationem