Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 536

169. Si fit ἀνάμνησις (fiunt ἀναμνήσεις) pro iis qui defuncii sunt, primum antequam consideant mysteria sumant, neque tamen die prima.—170. Post oblationem distribuatur eis panis ἐξορκισμοῦ antequam consideant.—171. Catechumenis autem curante episcopo mittatur panis oratione purgatus ut ecclesiae associentur.—172. Non sedeat cum eis aliquis catechumenus in agapis κυριακαῖς.—173. Edant bibantque ad satietatem, neque vero ad ebrietatem, sed in divina praesentia cum laude Dei.—174. Ne quis multum loquatur neve clamet, ne forte vos irrideant, neve sint scandalo hominibus, ita ut in contumeliam vertatur qui vos invitavit, cum appareat vos a bono ordine aberrare.—175. Sed potius invitent eum constanter et omnem familiam ejus et videatur modestia uniuscujusque nostrum et obtineatur magna dignitas exemplis illis quae in nobis conspiciuntur.—176. Oret autem quisque ut sancti introeant sub tectum ejus. Dicit enim Salvator noster: “Vos estis sal terrae.”

177. Quando autem episcopus sermocinatur sedens, ceteri lucrum habebunt neque ipse sine lucro erit.—178. Si autem absente episcopo presbyter adest, omnes ad eum convertantur, quia ipse superior est ceteris in Deo, honorentque eum sicut honoratur episcopus, neve contumaciter illi adversentur.—179. Ipse vero distribuat panem ἐξορκισμοῦ antequam consideant ut Deus agapen eorum praeservet a timore inimici atque surgant salvi in pace.—180. Diaconus in agape absente presbytero vicem gerat presbyteri quantum pertinet ad orationem et fractionem panis quem invitatis distribuat.—181. Laico autem non convenit ut signet panem, sed tantummodo frangat, nihil praeterea faciat.—182. Si clericus omnino non adest, quilibet suam partem comedat cum gratiarum actione, ut videant gentes mores vestros cum invidia.

183. Si quis viduis coenam parare vult, curet ut habeant coenam et ut dimittantur antequam sol occidat.—184. Si vero sunt multae, caveatur ne fiat confusio neve impediantur quoniam ante vesperum dimittantur.—185. Unicuique autem earum tribuatur sufficiens cibus potusque; sed abeant antequam nox advesperascat.

186. Qui habet primitias fructuum terrae ad episcopum in