Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 537

ecclesiam eas deferat;—187. eodem modo primitias areae et primitias torcularium, olei, mellis, lactis, lanae et primitias mercedis pro labore manuum. Haec omnia deferantur ad episcopum cum primitiis arborum.—188. Sacerdos autem qui illa recipit, ante omnia super illis gratias agat Deo extra velum, adstante eo qui illa attulit. Sacerdos autem sic dicat:—189. “Gratias agimus tibi, omnipotens Domine, Deus, qui nos fecisti dignos qui hos fructus videamus quas terra hoc anno produxit.—190. Benedic eos, o Domine, sicut coronam anni tui secundum benignitatem tuam, sintque ad satietatem pauperibus populi tui.—191. Et servum tuum N. qui haec obtulit ex opibus tuis quia timet te,—192. benedic eum de coelo sacro tuo una cum domo et filiis ejus et effunde super eos misericordiam et gratiam tuam sacram, ut sciat voluntatem tuam in omnibus rebus.—193. Et fac ut haereditate accipiat id quod est in coelis, per d. n. J. C. filium tuum dilectum et Spiritum sanctum in saecula saeculorum. Amen.”—194. Et omnia legumina terrae omniaque poma arborum et omnes fructus terrae cucumerariorum, benedic ea, atque etiam eos qui afferunt illa benedic.

195. Hebdomas qua ludaci Pascha agunt ab omni populo summo cum studio observetur, caveantque imprimis ut illis diebus jejuni maneant ab omni cupiditate, ita ut in omni sermone non loquantur cum tristitia,—196. quia norunt dominum universi impassibilem pro nobis passum esse eo tempore ut nos patientes toleremus dolores quibus liberari possimus illis tormentis quae propter peccata nostra meruimus; utque etiam participes facti dolorum quos pro nobis suscepit, participes simus regni ejus.—197. Cibus autem qui tempore Πάσχα convenit est panis cum solo sale et aqua.—198. Si quis morbo affectus est vel ruri vitam agit ubi christianos non novit, ita ut tempore Πάσχα laetitiae se permittat ignorans terminum ejus, vel si morbo extremo coactus est, hi omnes jejunent post Pentecosten et Πάσχα religiose observent, ut appareat eorum intimam intentionem non eam fuisse ut abjecto timore et neglecto jejunio proprium sibi constituerent Πάσχα, ponentes fundamentum aliud ac quod positum est.

199. Sit diaconus qui episcopum comitetur omni tempore