Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 538

illique indicet singulos infirmos.—200. Magna enim res est infirmo a principe sacerdotum visitari: reconvalescit a morbo quando episcopus ad eum venit, imprimis si super eo orat, quia umbra Petri sanavit infirmum.

201. Quotiescunque episcopus mysteriis frui vult, congregentur diaconi et presbyteri apud eum, induti vestimentis albis pulchrioribus toto populo, potissimum autem splendidis.—202. Bona autem opera omnibus vestimentis praestant.—203. Etiam ἀναγνῶσται habeant festiva indumenta et stent in loco lectionis et alter alterum excipiat, donec totus populus congregetur.—204. Postea episcopus oret et perficiat missam.—205. Ne gustet aliquis fidelium quicquam nisi antea de mysteriis sumpserit, praesertim diebus jejunii sacri.—206. Ceterum clerici caveant cum sollicitudine ne quemquam ad sumenda sacra mysteria invitent, nisi solos fideles.—207. Stet clerus vacans altari (non occupatus prope altare) quando paratum est, stet ad custodiendum ne supervolitet musca neve cadat quicquam in calicem, unde oriatur crimen mortis pro presbyteris.—208.—Ideo unus custodiat locum sacrum.—209. Qui autem distribuit mysterium quique accipiunt, magna diligentia caveant ne quicquam in terram decidat, ne potiatur eo spiritus malignus.—210. Nemo intra velum aliquid loquatur, nisi orationem vel quae pro cultu necessaria sunt; praeterea omnino nihil, ne fiat aliquod opus in loco illo.—211. Ubi autem absolverunt communionem populi, intrent ut recitent.—212. Omni hora intrent propter potestates loci sacri et sint illis psalmi pro tintinnabulis quae erant in tunica Aaronis, neve sedeat quis illo tempore, sed orent, neve aliud quicquam agant, inclinentque genua et prosternantur ante altare.—213. Pulverem autem qui scopis converritur de loco sacro proiciant in aquam maris undosi, neve remaneat (?) conculeandus (?) ab hominibus, sed omni tempore purus sit.—214. Die prima episcopus tempore missae, si potest, sua manu distribuat oblationes omni populo.—215. Si presbyter infirmus est, diaconus afferat ei mysteria et presbyter solus accipiat illa.—216. Diaconus autem populo oblationes distribuat si episcopus aut presbyter hoc permittit.

217. Congregentur quotidie in ecclesia presbyteri et ὑποδιάκονοι et ἀναγνῶσται omnisque populus tempore gallicinii,