Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 539
vacentque orationi, psalmis et lectioni scripturarum cum orationibus, secundum mandatum apostolorum : “Dum venio attende lectioni.”—218. De κλήρῳ autem qui convenire negligunt neque morbo neque itinere impediti, separentur.—219. Ceterum, quod ad infirmos pertinet, medicina ipsis in eo posita est ut frequentent ecclesiam, ut fruantur oratione, excepto eo qui morbo periculoso laborat; talis a κλήρῳ visitetur quotidie, qui certiorem reddunt eum.
220. Quando vero jam advenit mortis hora infirmi non exponantur ut in κοιμητηρίῳ dormiant, sed apud pauperes.—221. Qui autem propriam domum habet, quando infirmatur, non transferatur in domum Dei, sed oret tantummodo; tunc redeat in domum suam.—222. Procurator ille est cui cura infirmorum committitur. Episcopus autem enutriat illos, et singula usque ad vasa fictilia, quibus opus est infirmis, procuratori tradat.
223. Omnes qui ad ordinem christianorum pertinent, primum eo tempore orent quo a somno surgunt matutino.—224. Quando autem orare volunt, manus lavent.—225. Idem faciant ante singula quaeque opera. . .
226. Si est in ecclesia conventus propter verbum Dei, singuli quique cum festinatione properent ut ad illud congregentur, sciantque multo magis esse illis eligendum ut audiant verbum Dei quam ut fruantur omni splendore hujus mundi, et hoc sibi magnum damnum esse numerent, si aliquando necessitas eos impedit quominus audiant verbum Dei.—227. Studeant vero ut saepe negotiis expediti in ecclesiam conveniant, fortiterque odium inimici expellant, imprimis si aliquis literas novit.—228. Tanto plus lucrabitur si audit quod non noverat. Dominus enim adest in loco ubi majestatis memoria agitur, descenditque Spiritus in congregatos gratiamque suam effundit super omnes.—229. Qui autem est duplicis cordis homo inter eos, in illis requiescit, quia audisti de illorum constitutione in spiritu.—230. Qui autem domi commoventur a ratione, id non assequuntur quod in ecclesia audiunt.—231. Ergo unusquisque summo studio contendat ut ecclesiam frequentet omnibus diebus quibus fiunt orationes.—232. Quocumque die in ecclesia non orant sumas Scripturam ut legas in ea. Sol conspiciat matutino tempore Scripturam super genua tua.—233. Orent autem