Criteriologia
p. 80
Optime enim et clarissime apprehendo discrimen inter res quas cum certitudine affirmo et res quas vel fingo vel imaginor, vel quas incertas aut probabiles censeo. E. g. quando judico : « Sol lucet », praetergredior, ut ita dicam, limites propriae conscientiae et statuo extra me aliquid quod est lucidum, et quidem statuo illud ita reale esse ut realitas ejus ab omnibus admitti pariter debeat ( ).
B. Ex connexione inter certitudinem et judicium categoricum : Duplex factum introspicienti mihi se offert : I ex una parte, in apprehensione simplici, vg. Deus, chimera, etc., nulla est certitudo vel determinatio ad unum; sed simul ac categorice enuntio : Deus existit, chimera est fabula, tunc incipit in me certitudo; 2 ex altera parte, in simplici apprehensione nullam video veritatem nec falsitatem : incipit falsitas vel veritas cum judicio quo categorice pronuntio : Deus existit, etc. Proinde simul cum judicio incipiunt et certitudo et veritas et objectivitas. Atqui haec connexio non explicatur nisi eo quod judicans persuasum habeo certitudinem meam esse objectivam. Etenim si inquiratur ratio psychologica hujus connexionis, in hoc reperitur adesse quod certitudo eo momento incipit quo persuasum mihi est rem ita esse in se sicuti eam affirmo, seu, aliis verbis, statim ac apparet judicium esse objectivum. Ita scilicet me sentio dispositum ut nollem judicare hoc vel illud esse nisi ita esse videretur; atque co firmior et proinde eo certior est assertio quo magis mihi constat rem quam affirmo esse in se omnino sicut eam affirmo ( ).
II. Observatio objectiva. — A. Modus loquendi : 1 Apud homines generatim idem valet vg. « certus sum de hac re » et « haec res est certa », « certo scio » et « certum vel pro
(1) Cf. T. PESCH, Inst. log., t. I, p. 310; — É. RAYOT, Cours complet de philosophie (Delalain 1907), p. 180.
(2) Cf. S. TH., I, q. 16 a. 2; — SUAREZ, D. Met., VIII, s. 3, n. 18; — T. PESCH, op. cit., t. I, n. 264; — L. OLLÉ-LAPRUNE, La Raison et le Rationalisme, pp. 1-64; — E. RABIER, Logique, p. 348; — C MERCIER, Logique, p. 66.