Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 81

certo habeo », etc. Hoc ostendit homines ideo esse de aliqua re certos (subjective), quia res eis videtur esse certa (objective).

2 Objectivitas certitudinis, saltem existimata, clarissime exprimitur in lingua gallica, in qua adverbium certainement ad statum subjecti judicantis, et sententia adverbialis substantiva avec certitude ad indolem objecti refertur. Vide (xempla apud B. LAFAYE, Dict. des syn. pp. 87 sqq.

3 Idem patet ex eo quod homines fatentur tum se tum alios nonnunquam in errorem incidere (Cf. TH. sequens). Jamvero nunquam errarent homines si, dum judicant, solam subjectivam sui persuasionem exprimere vellent. Etenim vel sentiunt id quod dicunt vel non : si 1 , non errant, siquidem semper verum est eos subjective sentire id quod affirmant ; si 2 , non errant, sed mentiuntur, quia nempe affirmant id quod non sentiunt. Error autem situs est in eo quod aliquis existimat rem esse quae non est, vel non esse quae est.

B. Modus agendi hominum in vita privata. — Cum animalia bruta, utpote libertate carentia, sint in agendo determinata ad unum, facile explicatur constans uniformitas eorum in agendo. Homo vero liber est. Si quam igitur in actionibus suis regulam sequitur, ea in ejus cognitione certa reponenda erit.

1 Si homo persuasum non haberet subesse valorem objectivum certitudinibus quas habet, non intelligitur cur vg. devitet canem rabidum, quaerat uvas in vinea potius quam in quercu, salutet amicos obviam venientes, adhibeat medicinam ad morbum sanandum, et generatim media ad finem assequendum, etc. (1)

(1) Cf. S. TH., de Ver., q. 22, a. 4; in Met. l. 11, lect. 6 haec habet : « Si in rebus nihil est fixum (ac proinde nihil certum), neque quamtum ad esse, neque quantum ad non esse, propter quid deferunt hunc cibum, quem medicus jubet, et non alium ? Secundum enim dictam opinionem (sc. nihil esse fixum), quid magis est panis, vel non panis ? Quasi diceret : non magis praedicatur de eo affirmatio