Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 189

parte, etc. Hoc modo acquiruntur principia per se nota quoad nos ( ).

2 Deductione : Exordio desumpto ex facto concreto vel ex veritate ideali, possunt, mediante principio aliquo universali, nova judicia obtineri, cujus vabor sit stricte scientificus ; vg. ex facto concreto : « Ego sum » et proinde habetur ratio sufficiens ut sim, quae ratio sufficiens est in me aut in alio. A. non est in me, quia... E. est in alio, qui Deus est. E. Existit Deus ; — ex veritate ideali : positis principiis paucis, construitur tota Mathematica.

3 Inductione : Judicia synthetica a posteriori de se universalia non sunt ; sed elevari possunt ad universalitatem et necessitatem, saltem physicam, mediante ratiocinio inductivo (cf. infra in Crit. spec.) vg. Judicium : « omnia corpora sunt gravia » est judicium scientificum, licet syntheticum a posteriori, quia, experimentis methodice variatis, jure concluditur gravitatem ad naturam corporum, qua talium, pertinere.

Corollarium. — Hinc falsum est judicia analytica non esse scientifica, siquidem judicia mathematica et principia prima in genere sunt analytica.

B. Non probantur factis. — Affert Kant plura judicia quae censet esse synthetica a priori. — 1 Pro Kant, judicium est analyticum, si in eo praedicatum reperitur in notione subjecti ; secus est syntheticum. Pro Scholasticis, judicium analyticum est illud in quo nexus praedicati (cujus notio jam in mente habetur) cum subjecto (= l'appartenance du prédicat au sujet) innotescit ex ipsa consideratione subjecti. — 2 Pro Kant, judicium a priori est illud cujus necessitas provenit a sola mente objecta construente ; pro Scholasticis, judicium a priori est illud cujus necessitas fundamentum suum habet in rebus quarum conceptus abstracti formaliter sunt in mente.

(1) Cf. S. Th., I q. 74, 79, 84 seq ; — PEILLAUBE, Théorie des concepts, pp. 267 sqq ; ID., Dict. de théol. cath., art. Ame, col. 1027 ; — MERCIEB, Crit. gén., pp. 315 sqq ; — AUG. VALENSIN, art. cit., col. 751.