Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 190

Quaestio utrum judicia a Kant allata dicenda sint synthetica a priori necne est pure nominalis. Ea non esse realiter a priori dictum est modo sub A. Quid autem sint ea judicia pro scholasticis breviter recolendum est (1) :

I. Judicia Math. Arithmetica. — Judicium 7 + 5 = 12 est analyticum ; nam nexus seu identitas praedicati cum subjecto innotescit ex analysi subjecti. Nempe in 7 + 5, ob signum +, implicite continetur summa unitatum quibus singulae partes (7 et 5) constant ; ergo continetur numerus 12. Neque objiciatur : in subjecto invenitur conceptus summae 7 + 5, non autem conceptus aequalitatis cum numero 12. Nam in conceptu summae 7 + 5 certo certius invenitur conceptus numeri 12 : quandoquidem 12 non virtualiter tantum sed formaliter (i. e. per identitatem) in conceptu 7 + 5 invenitur. Jamvero in judicio 7 + 5 = 12, praedicatum est ipsemet numerus 12 : nam 7 + 5 = 12 idem valet ac 7 + 5 EST 12. Hinc in conceptu summae 7 + 5 invenitur formaliter identitas cum 12, et virtualiter conceptus aequalitatis, cum haec identitas sit aequalitas cum 12.

II. Judicia Geometriae purae. — Judicium : linea recta est brevissima inter duo puncta est analyticum. Nam linea recta non est sumenda absolute sed comparative, sc. respectu lineae non rectae. Jamvero in notione lineae rectae cum curva comparatae continetur idea majoris brevitatis.

III. Judicia Physicae. — a) Judicium : In omni mutatione mundi corporei, quantitas materiae semper immutata manet non est syntheticum a priori. Nam 1^\circ si intelligitur lex chemiae : pondus corporum in reactionibus chemicis idem manet (LAVOISIER), judicium est syntheticum a posteriori. 2^\circ Si significat nihil in mundo annihilari, judicium non est scientificum, sed probabile, et totum nititur in experien-

(1) Cf. MERCIER, Crit. gén., pp. 258-265 ; — T. PESCH, Inst. log., t. II, p. 366 ; — Th. HARPER, The metaphysics of the School, t. II, p. 137 ; — St. de BACKER, Theologia naturalis (Beauchesne 1908), pp. 42-46.