Criteriologia
p. 191
tia. — b) Judicium : Inter actionem et reactionem habetur aequalitas, non est a priori certum ; eatenus valet quatenus experientia probatur.
IV. Judicia Metaphysicae. — Principium causalitatis : Quidquid incipit esse habet causam vel quidquid contingenter existit habet causam, pro Scholasticis est analyticum : nam identitas praedicati cum subjecto innotescit ex analysi subjecti. In eo quod contingenter existit non reperitur existentia absoluta, quae proinde participata est ; atqui non ab ipso ente contingente, nec a nihilo ; ergo ab alio, sc. a causa. Hinc habetur identitas inter contingens et habens causam ( ). Quare valor principii causalitatis nequit intra limites experientiae coarctari ; sc. ex ente contingente possumus ascendere ad causam ejus, licet haec causa sit ordinis metempirici.
II : Judicia non formantur caeca applicatione categoriarum. — Explicatio Kantiana conciliari nequit cum factis introspectione notis.
Adhibita reflexione, conscii sumus non tantum judicii hic et nunc prolati, verum etiam motivi cur illud proferamus. Conscii sumus nexum inter subjectum et praedicatum affirmari non a nobis volentibus, nec a nobis inconsciis et caecis, sed a nobis videntibus. Tribuimus nempe praedicatum subjecto postquam vidimus, quia vidimus, eatenus quatenus vidimus praedicatum convenire subjecto. Aliis verbis, jungimus praedicatum subjecto sub influxu nexus objective existentis seque nobis evidenter manifestantis, non autem ex applicatione caeca categoriae menti insitae.
Si formarentur judicia eo modo quo dicit Kant, statim ac existerent intuitiones sensibilitatis, vi quadam necessaria intellectus in judicia certa prorumperet. Atqui res non ita se habere conscientia testatur. Saepe enim accidit quod mens, praesentibus terminis, maneat suspensa ; reflexione autem adhibita, clarum est suspensionem judicii ex eo pro-
(1) Cf. MERCIER, op. cit., pp. 264-266.