Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 217

III. Notiones.

1 De terminis : a) Termini concreti (= singulares), quibus exhibentur individua, singillatim vel collective sumpta, non possunt esse nisi subjecta in judicio, vg. Petrus, Paulus, etc. ; — b) Termini abstracti possunt esse tum subjecta, tum praedicata, vg. homo est animal rationale, Petrus est homo ; — c) Termini qui praedicati munere funguntur, alii exhibent subjectum ipsum modo abstracto spectatum tanquam aliquid per se stans (= termini substantivi), vg. Petrus est homo ; alii exhibent aliquid quod subjectum afficit tanquam qualitas vel forma inhaerens, vg. Petrus est doctus (= termini adjectivi) ; — d) Ut antea dictum est, si subjectum est terminus concretus, judicium est ordinis realis et syntheticum : nimirum, judicia omnia in quibus affirmatur realitas existens fundantur in experientia, nam in notione subjecti nunquam continetur existentia realis, utpote quae semper est aliquid essentiae accedens.

2 De realitate terminorum : Non sensu univoco intelligitur hic vox realitas. Termini concreti realitatem habent, quando exhibent rem existentem (in aliquo momento durationis) ; termini vero abstracti realitatem habent, quando id quod exhibent desumptum est ex datis sensuum, licet non existat eo modo quo concipitur (sc. modo abstracto).

IV. Problemata.

Quaeritur utrum cognosci possit cum certitudine subjectum concretum, de quo sermo est in judiciis ordinis realis, et quidem non tantum quoad an sit, sed etiam quoad quid sit.

Posterius problema a duplici ulteriore quaestione pendet : 1 utrum termini abstracti, et proinde utrum syntheses quibus conceptus abstractos rebus sensu apprehensis (i. e. subjectis) applicamus, realitatem aliquam possideant extra repraesentationem mentalem ? — 2 Utrum synthesis, qua varia praedicata substantiae individuali tribuuntur ad eam specifice definiendam, fiat sub influxu unionis horum praedicatorum objective existentis seque menti revelantis, an vi quadam mere subjectiva ?