Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 302

Ex. gr., supponatur judicium : anima est immortalis. Hoc judicium non habetur ut certum nisi rationes innotescant, quae ita sese excipiunt : anima est immortalis, quia est spiritus ; spiritus est, quia elicit actiones quae abstrahunt a materia ; elicit actiones quae abstrahunt a materia quia formas apprehendit absque singularitate, figura, quantitate determinata, etc. Si intellectus has rationes capit, easque claras autumat, assensum suum statim praestat ; secus, dubius haeret.

II. Factis historicis. — 1. Kant gloriatus est quod postulalis rationis practicae veritates morales firmiter stabilierit easque contra impugnationes rationis purae protexerit. Jamvero historia constat hasce veritates continuo impugnari ab hominibus qui nomen philosophorum habent.

2. Historia ostendit homines rationi purae potius obedientes esse quam rationi practicae : quo satis evincitur non posse homines aliunde quam in principiis cognitis vitae suae normam desumere. Dualismus, quem excogitavit Kant nemini confert eam satisfactionem intellectualem quam homines appetunt.

3. Religio in dictaminibus rationis practicae radicata, si qua existit, nihil aliud est quam nebulosa religiositas. « Hinc ejusmodi fides et religio forte ab hominibus tenerae indolis, vividae phantasiae et confusae mentis aliquamdiu sustentari potest, sed non constanter, cum intellectus mox illusiones perspiciat, multo minus ab hominibus jejunae indolis et clarae mentis (1). »

Scholion I : Cur fides sentimentalis tantopere placeat.

I. Fides sentimentalis in genere ideo placet hominibus nostri temporis : 1. quia hominis dignitatem tueri videtur, cum januam apertam religioni relinquat ; — 2. religio quae sic instituitur nemini potest esse molesta ; — 3. cum motus religiosi diversi sint pro diversis vel animis vel populis vel

(1) J. DONAT, Critica, p. 148.