Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 321

ASSERTIO II : Veritas nequit esse diversa pro diversis temporibus.

PROBATUR. Veritas logica tunc tantum habetur quando judicium fertur secundum exigentias ontologicas subjecti. Atqui exigentiae subjecti sunt vel absolutae, et ideo immutabiles. vel hypotheticae, et ideo per se quidem mutabiles, ita tamen ut constet (1) has exigentias necessario conjunctas esse cum aliqua determinata conditione et (2) hanc conditionem esse hic et nunc adimpletam. Porro, in priori casu, judicium erit verum absolute, ideoque pro omnibus omnino temporibus ; in secundo casu, judicium erit verum hypothetice, ideoque pro omnibus temporibus in quibus adimpleta fuerit conditio.

EXPLICATUR :

1. In judiciis ordinis idealis (sive metaphysicis, sive mathematicis, sive physicis), praedicatum exigitur a natura ipsa subjecti, vg. princip:a metaphysica : idem nequit simul esse idem et non idem ; quidquid contingenter existit postulat causam, etc. ; — leges mathematicae : aequalia, aequalibus demptis, manent aequalia ; numerus cujus ultima nota est 0 vel 5, divisibilis est in quinque, etc. ; leges physicae : corpora cadunt versus centrum terrae cum velocitate crescente pro tempore ab inchoato casu elapso, etc. — Scientia facta eo differt a scientia in fieri quod propositiones continet, quarum valor est universalis, omnia pervadens tempora omnesque gradus civilisationis.

2. In judiciis ordinis concreti (vg. haec aqua est calida, coelum est serenum, etc.) praedicatum exigitur a subjecto ex necessitate facti, quae est aut facti interni aut facti

la pensée à l'objet, si exacte, si stricte, que cette pensée devienne identique dans tout esprit une fois mis en présence de cet objet, à travers et malgré toutes les différences de capacité et de goûts individuels. Le principe des vases communicants est le même pour un candidat au baccalauréat et pour un physicien de l'Institut. Le plus illustre des géomètres ne démontre pas l'égalité des triangles autrement qu'un élève de quatrième... » P. BOURGET, Préface aux Limites de la Biologie du D GRASSET, p. IV.