Criteriologia
p. 327
cum subjecto non oritur ex natura subjecti per se spectati, sed ex subjecto in determinatis adjunctis posito, i. e. ex aliqua forma (dispositione, statu, etc.) quae contingenter subjecto inest : vg. Petrus movetur ; haec aqua est calida, etc. Certitudo quae tunc habetur est metaphysica quidem, sed hypothetica. Nam Petrum moveri est metaphysice necessarium in hypothesi in qua currit ; item aquam esse calidam est metaphysice necessarium in ea hypothesi in qua thermometrum in ea immersum indicat 90° vel 100°.
Hinc in certitudine physica et morali, praedicatum convenit subjecto ob leges physicas aut morales, non autem ex natura ipsa subjecti. At, cum praefatae leges, quoad applicationem suam actualem, pendeant a multis conditionibus. inter quas recensendus est concursus liber Dei, et pro certitudine morali etiam libertas hominis, clarum est certitudinem sive physicam sive moralem esse per se hypotheticam tantum. Propterea nequit earum objectivitas certo constare nisi certo constiterit servatas esse vel fore conditiones aut physicas aut morales.
III. Status sententiarum. — Eminent sententiae sequentes :
1º Nonnulli Scholastici, triplicem certitudinem propugnantes, candide fatentur cum certitudine physica et morali posse revera, quamvis rarissime, conjungi errorem : vg. Tobias junior physice certus erat angelum Raphaelem esse hominem mortalem ; erravit materialiter, non formaliter ! — Haec sententia non est toleranda : notio certitudinis objectivae simul et erroneae est notio contradictoria. Certitudo Tobiae fuit spontanea, mere subjectiva, sc. falsa.
2º Alii concedunt certitudinem physicam et moralem ibi solum valere ubi constat excludi exceptionem legibus physicis et moralibus. At, inquiunt, ut constet exceptionem excludi, sufficit ut nulla innotescat ratio exceptionis vel suspicandi exceptionem. Tunc enim leges physicae et morales sunt firmae, atque idcirco jure sunt fundamentum proximum certitudinis. Cum autem principium distinguendae